1

1Nihil intermissa nauigatione hiberni maris, Agrippina Corcyram insulam aduehitur, litora Calabriae contra sitam. Illic paucos dies componendo animo insumit, uiolenta luctu et nescia tolerandi.
2Interim, aduentu eius audito, intimus quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti uicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod nauiganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat.
3Atque, ubi primum ex alto uisa classis, complentur non modo portus et proxima mari, sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an uoce aliqua egredientem exciperent. Neque satis constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim successit, non alacri, ut adsolet, remigio, sed cunctis ad tristitiam compositis.
Sensus

Quid esset accommodum tempori.

Lectio

Nihil est mutandum, quamuis proxima mari usitatius sit.

4Postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa naui, defixit oculos, idem omnium gemitus ; neque discerneres proximos alienos, uirorum feminarumue planctus, nisi quod comitatum Agrippinae, longo maerore fessum, obuii et recentes in dolore anteibant.

2

1Miserat duas praetorias cohortes Caesar, addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munia fungerentur.
Lectio Sensus

Deuia oppida.

2Igitur tribunorum centurionumque umeris cineres portabantur ; praecedebant incompta signa, uersi fasces ; atque, ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci uestem, odores aliaque funerum sollemnia cremabant. Etiam quorum diuersa oppida, tamen obuii et uictimas atque aras dis Manibus statuentes, lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
Historica Opera Realia

De ornatu signorum dixi in lib. I De uersis fascibus, res sic habet. In dolore quia omnia fieri praeter matrem amant: etiam lictores fasces praeferebant inuersos. Pedo in Eleg. ad Liuiam, Quos primum uidi fasces, in funere uidi:Et uidi uersos, indiciumque mali. Statius Thebaidos VI. uersis ducunt insignibus ipsiGraiugenae reges. Non fasces solum suos lictores, sed milites inuertebant etiam scuta? et arma. Virgilius : " et uersis Arcades armis. " manentque in militia nostra hodie uestigia eius ritus. Adde, quod non indignum monitu, uersionem hanc armorum, non luctus solum notam fuisse, sed etiam transfugii et defectionis. Ammianus li. XXV. Eumque secuti complures, iam gladios quatientes et pila, ad Imperatorem transeunt, cum uexillis scuta peruersa gestantes: quod defectionis signum est apertissimum. Sed quare hic, aut unde fasces ? neque enim populi Romani magistratus adfuisse uideo. Respondeo, signa quidem Praetorianorum fuisse : at fasces ipsius Germanici defuncti, qui cineribus praeferebantur insignia nuper potestatis. Addo, quod designatores lictores suos habere soliti, qui funeris ordinem et solennia curabant.

Ego Historica Mentio Realia

Trabea quid ad luctum ? Nihil. Imo contra utebantur ea in diebus sollennibus laetisque; ut equitum transuectione, quod Dionysius notat. Sed et Domitiano decretum per honorem, ut quotiens consulatum gereret, equites Romani quibus sors obtigisset, trabeati, et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque. Denique nusquam trabea in luctu : equitesque Romae toga pulla usi in funere, ut reliqui ciues. Credo igitur uestem hanc trabibus purpurae intextis (id enim trabeae) sumptam hic, non doloris indicium, sed ordinis. Ad discriminandum, inquam, in coloniis equitem a plebe, et splendorem funeri conciliandum, trabeae sumptae. Illae enim propriae equitum : (nam Grammaticorum inuenta hic non moror, qui faciunt etiam regum, ducum, augurum) et ido trabeata agmina, ipsi equites Statio, in Epulo Domitiani : Hic tum Romuleos proceres, trabeataque Caesar.Agmina, mille simul iussit discumbere mensis. et in V. Siluarum ad Crispinum : quem locum fusius adscribam, quia mei eget. non te series inhonora parentum, Obscurum proauis, et priscae lucis egentem Plebeia de stirpe tulit. Non sanguine cretus Turmali trabeque ac remis, et paupere clauo Augustam sedem et Latii penetrale Senatus Aduena pulsasti : sed praecedente tuorum Agmine. Vere enim emendo, non sanguine cretus turmali, trabeaque Remi, nec paupere clauo. Id est, non tu ex plebe satus, imo nec ex ordine equestri. Quem deinde describit tribus notis, luxuria non indecora ingenii, ut solet in illo poeta. Turmalem sanguinem uocat, quia propriae equitum turmae : trabeam Remi, quia ii trabeati, exemplo regum : Pauperem clauum, id est angustum et artum, qui ordinis equestris.

Realia Religio

Obserua hunc ritum, quod alibi defunctis, et usto iam cadauere, nihilominus non aras tantum statuebant, sed struebant et accendebant rogos, quasi uerum ibi funus et cadauer esset. Ostendit hic locus, et Seneca ad Martiam, cap. III. de Druso, huius patre, qui in Germania obierat, et reliquiae item relatae : Mater longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi toties illum amitteret. Ait, per omnem Italiam : in coloniis nempe et municipiis, qua transibant : ut hic.

Realia Religio Vocabulum

Imperatores olim Senatorum humeris efferebantur. Suetonius in Augusto cap. 100. Senatorum humeris delatus in campum, crematusque, et Germanicus Tribunorum, centurionumque humeris portabatur. Seruius 6. Aene. propinquorum ait esse partes, ferre pheretrum. Deinde addit Tacitus, praecebant incompta signa. Nam in funebri pompa magnarum, et ditiorum signa portabantur. Appianus de funere Syllae. Senatus item, reliquique magistratus cum uexillis sequebantur. Versi fasces quoque gestabantur, id est inuersi. Hodie complicata uexilla feruntur. Et cum colonias transgrederentur, atrata plebs, trabeati Equites pro opibus loci uestem, odores, aliaque funerum solennia cremabant. Atratam plebem, id est nigra et lugubri ueste indutam uocat. Cicero ridet Vatinium, qui atratus coenauit, tanquam funebre epulum fuisset. Trabeati equites erant. Seruius exponens illud Virg. Aene. 7. Ipse Quirinali trabea, cinctuque Gabino Insignis. Suetonium citat in lib. de Vestibus, quem refert dicentem tria genera esse trabearum. Et nota ex hoc Taciti loco in funeribus trabeatos fuisse Equites. Solebant praeterea cineribus odores addi, ut ex hoc loco et Herodia. lib. 4. constat. Virgilius Aeneid. 6. Congesta cremantur Thurea dona, dapes, fuso crateres oliuo.

Controuersia Ego Historica Mentio Politica Realia

Ex hisce Taciti uerbis existimauere nonnulli, trabeam fuisse uestis genus, qua in funeribus equites uterentur, sed perperam : quamuis in Germanici funere trabeati equites incessissent, non ob id tamen inferendum, trabeam funerale indumentum extitisse, sed bene familiare equitibus in publicis solennitatibus. Valerius Maximus lib. II cab. 1 ubi de ordine equestri uerba facit, inquit : Trabeatos uero equites Idibus Iulii Q. Fabius transuehi instituit. Et Suetonius in Domitiano, cap. 14, ait : Decretum erat, ut quoties gereret consulatum, equites Romani, quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum. Non solum autem equites Romanos trabea usos, sed ante eos Romanos reges, docet Plinius lib. VIII, cap. 48, inquiens : Trabeis usos accipio reges. Et lib. IX, cap. 39 : Purpurea usum semper Roma fuisse uideo, sed Romulo in trabea. Hinc Romulus trabeatus dictus Ouidio, lib. I Fastis : Hoc igitur uidit trabeati cura Quirini. Quinimo Papinianus lib. V Syl. 2, non solum Romulo, sed et Remo eius fratri trabeam attribuit, inquiens : – non sanguine cretus Turmali, trabeaque Remi, sed paupere clauo Augustam sedem, et Latii penetrate Senatus Aduerna pulsati – Ex hoc quoque est illud Iuuenalis ad finem Satyrae 8 de Seruio Tullo Romano rege sexto : Ancilla natus trabeam et diadema Quirini, Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum. Et Claudianus in Panegyrico 2 : Quo tandem flexus trabeas auctores rogantes Indueret, factisque suum concesserit annum. Liuius lib. XXXII : Consul uere primo trabeatus in continentem ad hostem pergit. Halicarnasseus lib. V et Ammianus Marcellinus lib. XXVI trabeam consularem uestem fuisse testati sunt. Et Ausonius in Protreptico ad nepotem : Vt trabeam pictamque togam mea praemia consul Indueret, fastisque meis praelatus haberer. Duces autem et trabea usos testantur Dionysius Halicarnasseus loco citato et Ammianus Marcellinus loco iam dicto, praefectis praetorio et principibus exercituum trabeam assignant. Suetonius in libro de uestum generibus, et ex eo Seruius ennarans Virgilii locum praenarratum, trabeam pariter augurale indumentum extitisse scribunt. Idem Dionysius lib. II Saliis trabeam togam assignat, περιπορφύρους appellans, id est, puniceam, quamuis Liuius lib. I Saliis non trabeam, sed togam assignet. Cuiusmodi autem trabea fuerit, colligimus ex eodem authore, et pariter libro eodem, ubi docet, togam fuisse circumdistinctam purpura subtegmine puniceo, uestemque fuisse Romanis gentilem et honorificam : ex quibus colligere possumus, trabeam fuisse togam seu uestem discolorem, purpuream et puniceam, ut hoc loco Halicarnassei ex purpura et cocco, ut Isidorus in lib. I Cod. de pub. laet. et lib. I eiusdem Cod. de consul. lib. XII : Trabea, inquit An. Cornutus, erat toga species ex purpura et cocco, qua operti nobiles Romanorum initio praecedebant. Trabeam autem ita dictam, arbitratus est Turnebus, eo quod discolores ueluti tarbes haberet pannorum, ordituram scilicet unius, texturam uero alterius coloris. Cui ego non assentior. Nam potius discolorem ex duplici panno confectam, purpureo scilicet et puniceo, seuo coccineo fuisse, elicitur ex praeallegatis authoritaribus. Haec latius dixisse uolui, quum inter recentiores, V. L. qui librum de uestibus antiquorum edidit, sobriem admodum, ne ieiune dicam, rem hanc pertractarit.

3Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio, fratre, liberisque Germanici, qui in Vrbe fuerant. Consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi uiam compleuere, disiecti et ut cuique libitum flentes : aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.
Realia

Ergo Ianuario haec mense gesta.

Historica Moralia

Satis hoc mirum, ubi Coss. et Senatus, qui solent ordine et composite incedere siue stare. Sed hic apparet aliter factum, sparsosque fuisse : an quia sponte uenerant ? An id quoque testando dolori ? Cui confusio uidetur adhaerere, nec decori cura.

3

1Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis uultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
2Matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu ualitudine praepediebatur seu uictus luctu animus magnitudinem mali perferre uisu non tolerauit.
Historica Mentio Moralia Realia

Haec illa est Antonia Drusi, quam Plinius ait numquam spuisse. Illa, quam Valerius mire laudat a continentia et amore in coniugem, lib. IV. cap. III.

3Facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo auia quoque et patruus attineri uiderentur.

4

1Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium uastus, modo ploratibus inquies ; plena Vrbis itinera, conlucentes per campum Martis faces. Illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
Mentio Opera Realia

Dixit ad morem priscum : quo ii qui funus prosequebantur, cereos manibus gestabant, candelas, funalia, faces. Donatus id obtinuisse eo censet, quia noctu olim cadauera solita efferri super hoc more Excurs.in A.

Opera Realia

Id est, sine toga praetexta, sine anulis, sine lato clauo. Quae omnia accurate mihi dicta in scripto De funeribus singulari.

Ego

Quem morem adhuc retinemus. Virgilius Aeneid. 11. de funere Pallantis, et de more uestusto Funereas rapuere faces : lucet uia longo Ordine flammarum, et late discriminat agros. Hoc ex Mauro Seruio didici lib. Aeneidos 5. in principio.

2Nihil tamen Tiberium magis penetrauit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent uersique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.
Historica

Non uere: plures erant, ut Lepidi et Silani ex Iulia nepte. Sed reliquos uelut degeneres, credo, arguunt, hanc solam Augusto dignam.

Lectio

Forsitan, inimicorum.

5

1Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum, patrem Germanici, honora et magnifica Augustus fecisset : ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul Vrbem intrauisse ; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines ; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri inuenerint cumulata. At Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse.
Mentio

Vide quaedam non uulgata apud Valerium Maximum, lib. V. cap. V.

Historica Lectio

Drusus hic in Iuliam familiam ne adoptione quidem uenit. Vnde ergo in pompa funebri imagines illi gentis Iuliae ? Nisi forte quia mater deducta in domum Augusti. Haec et talia de summo pectore dici possunt : at mihi nondum euiluit coniectura mea, Liuiorum. Caussa duplici. Primum, non praeposuisset Claudios Iuliis Tacitus. Id nefas. Deinde cum a patre latae imagines, cur omissae a matre ? Quae praesertim antiquae, et multae ?

Controuersia Ego Historica Mentio Opera Sensus

Hoc sensu extat infra eodem. ut mors sulpitii Quirinii publicis exequiis frequentaretur, petiuit a senatu Tiberius. Quid autem sit dicere funus publicum, exequia publica, quaestionis fuit. Pansae atque Hircii corpora publica sepultura honorata Velleius scribit : eosdem in campo Martio sepultos ait Florus ex Liuio epit. CXIX. Vnde quidam ex nostris censuit, idem, in campum Martium, publico funere exequiis, et seluptura efferri. Alii cum ex stipe collatitia, aut publicis impensis funus factum, ut P. Valerio Poplicolae, Agrippae Menenio, scipioni Africano, id publicum funus exaudiunt. Ego dum amplium quaererem, inueni apud Liuium de syphace, XXX extremo, Conspecta, inquit, mors eius fuit, quia public funere est elatus. sic in Eusebii Chronico P. seruilius Isauricus elatus. Apud Suetonium Tiberii corpus crematum funure publico, et alibi, L. Vitellium defunctum senatus publico funere honorauit. Quibus locis omnibus publicam maestititam accipio, et eas exequias, quibus sicut ob funus domesticum, auro posito, purpuraque, populus complorans interesset. Hoc suggerit praedicto libro Liuius, ubi Annibalem ita Chartaginensibus dixisse refert : Quia tributum ex priuato conferendum est, tanquam in publico funere comploratis. Ita quoque accipiendus est Numa Pompilius, luctu publico et insigni monumento honoratus, Dionysii Antiquit. lib. II. Et quidem omnia in eum locum translata uelleme, quo Alfenum Varum publico funere scripsi in Iuriconsultorum historia, cap. III.

2Sane corpus ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum ; sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negauisset. Non fratrem nisi unius diei uia, non patruum saltem porta tenus obuium. Vbi illa ueterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam uirtutis carmina et laudationes et lacrimas uel doloris imitamenta ?
Historica Lectio

Scribe, fratres. Nisi sui et historiae oblitus Tacitus. Duo enim Germanico superstites fratres, Claudius natura, adoptione Drusus. Semperque eo nomine etiam hunc noster insignit. Scripsit autem supra, Drusum et Claudium Tarracinam usque progressos.

Mentio Realia

Ritum fuisse arbitror, ut si cadauer adhuc uegetum et coloratum, ipsum in toro sine lecto ostenderetur: sin autem (ut in peregre functis, aut diu functis) aut non esset cadauer, aut decore proponi non posset, tum effigies cerea eius loco in lecto ostenderetur. Colligo ex hoc loco, tum Dionis de Augusto, qui Nolae obierat : Lectus erat, inquit ex auro et ebore, purpureis auratisque stragulis : in cuius ima parte cadauer arcae inclusum latebat; effigies autem eius cerea, triumphali habitu supra apparebat. Idem in Pertinacis funere, quod ei Seuerus sollenniter duxit, adnotauit idem scriptor, et in ipsius Seueri Herodianus.

Moralia Vocabulum

Simile in Claudii funere, lib. XII. Ceterum peractis tristitiae imitamentis.

Lectio

Malim, praepositam thoro effigiem.

Ego Lectio Religio

Romae ex suggestu, mortui laudabantur, quod etiam hodie fit, et carmina canebantur. Hinc ait infra edictum, ut Germanicus Saliari carmine caneretur. Duplex uero hoc carmen erat. Vnum ad laudem celebrandam, alterum in lachrymas excitandas. Hinc ait Tacitus, carmina ad laudationes et ad lachrymas, uel doloris imitamenta. Legi quoque poterit, inuitamenta.

Historica Religio

Verba sunt eorum, qui dicebant non satis honoratos Germanici cineres. Sciendum uero questos multos quod Germanicum more reliquorum Imperatorum inter diuos non retulissent : quod cum fiebat, Principi cerea imago quam simillima fingebatur, quae eburneo lecto imponebatur. Quae omnia fusius ab Herodiano explicantur, ubi ἀποθέοσιν describit. ea uero multum faciunt ad hunc locum intelligendum : nam multi aegre ferebant Germanicum non fuisse inter diuos relatum, eiusque effigiem toro non fuisse impositam. Nam effigies Imperatorum solere efferi ostendit Sueto. in Aug. ca. 100.

6

1Gnarum id Tiberio fuit ; utque premeret uulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum ; idque et sibi et cunctis egregium, si modus adiceretur : non enim eadem decora principibus uiris et imperatori populo quae modicis domibus aut ciuitatibus.
Moralia

Ita moris aetate illa, ut Princeps populum peccantem aut exorbitantem alloqueretur per libellum, coerceretque. Eo respicit metaphora scita Senecae, epist. XCV. Praecepta sapientiae quae affectus nostros uelut edicto coercent et obligant. et caue quidquam ibi mutes.

Ego Lectio

An non magis, et functis ? in uulgata mihi frigus.

Controuersia Politica Stylus

Sententia commoda. Non eadem decere Principes uiros primoresque in republica, et ipsum Imperatorem; eadem inquam, quae populum. Huic luctum permitti, at non illis. Plane hoc ipsis Tiberii uerbis quasi expressum uoluit Pedo, illius aeui poeta : "Non eadem uulgusque decet, et culmina rerum." Ennius poeta, apud D. Hieronymum : Plebs hocce regi antistat; in loco licetLacrimare plebi, regi honeste non licet. Similia Euripides in Iphigenia, ubi Agammemnon profatur: Ἡ δυσγένεια δ´ ὡς ἔχει τι χρήσιμον;Καὶ γὰρ δακρῦσαι ῥαιδίως αὐτοῖς ἔχειἄνολβα τ´ εἰπεῖν· τῶι δὲ γενναίωι φύσινἅπαντά ταῦτα.Τῶ τ'ὂχλωι δουλεὺομεν.Ἐγὼ γὰρ ἐκβαλεῖν μὲν αἰδοῦμαι δάκρυ. Plebeia sors quam praestat alibi nobili ? Collacrimare namque iis facile licet, Et misera fari uerba. Contra, nobili. Haud facilia ista. Namque plebi non damus, Ideoque lacrimare uereor et pudet. At uero in Taciti uerbis, legebam olim : Non enim decora eadem Principibus uiris et imperatori populo. Modicis domibus etc. Populus imperator et princeps, Romani sunt : ideoque contra, de modicis ciuitatibus mox sequitur. Probat Pichena, sed hoc amplius uellet : Populo, quae mod. d. a. ciuitatibus. Conuenisse etc.

Lectio

Omnino uidetur addendum quae, quod omissum uideri potest a librario ob alterum quae precedens. Itaque legendum : Non enim eadem decora principibus uiris, et imperatori, populoque quae modicis etc.

2Conuenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia ; sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam diuus Iulius, amissa unica filia, ut diuus Augustus, ereptis nepotibus, abstruserint tristitiam.
3Nil opus uetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus clades exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobiles familias constanter tulerit. Principes mortales, rem publicam aeternam esse. Proin repeterent sollemnia, et, quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam uoluptates resumerent.
Historica

Vides ergo multum temporis intercessisse a die mortis Germanici. Nam mortuus ipse extremo Nouembri. Quod facile colligo ex Suetonii uerbis scribentis: Et ut fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit: durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. Id est, per Saturnalia, quae medio Decembri. At Megalensium spectaculum, de quo nunc, incidit in Nonas Aprileis. Per quas, LVDI. MATRI. MAG. ut in Kalendario notatum.

7

1Tum, exuto iustitio, reditum ad munia et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu quod uagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subuerteret.
2Nam uulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam ueneficiis Martinam subita morte Brundisii exstinctam, uenenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.

8

1At Piso, praemisso in Vrbem filio datisque mandatis per quae principem molliret, ad Drusum pergit, quem haud fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi sperabat. Tiberius, quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuuenem sueta erga filios familiarum nobiles liberalitate auget.
Ego Historica

Mos igitur fuit, Principem donare aliquid filiis Praesidum, qui e prouinciis rediret atque ipsum adirent. Exempla uelim notari.

Lectio Mentio Vocabulum

Lege, filiosfamiliarum, una uoce. Ita loqui in usu ueteribus, ut patremfamilias, patresfamiliarum ; filiumfamilias, filiosfamiliarum dicerent. Notat id Varro esse a Sisenna, VII de Lingua Latina. Et deinceps usi multi. Infra lib.XI. ne in mortem parentum filiisfamiliarum fenori pecunias darent. Suetonius Calig. XXVI patresfamiliarum notos, et Vesp. XI filiorumfamiliarum, ita enim legi in v.c. peroptimo, quo usi Ramonetus, Turnebus, Cuiacius, uulgo filiorumfamilias.

2Drusus Pisoni, si uera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit ; sed malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse. Haec palam et uitato omni secreto ; neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et facilis iuuenta senilibus tum artibus uteretur.
Lectio

Melius, praescripta ei.

9

1Piso, Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam nauibus, per Picenum ac mox Flaminiam uiam adsequitur legionem, quae e Pannonia in Vrbem, dein praesidio Africae ducebatur ; eaque res agitata rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentauisset.
Opera Realia

Ob laetitiam domini redeuntis. Ornatum festum intelligit laurum et lucernas. Iuuenalis: " Ornentur postes, et grandi ianua lauro." De lucernis uide quae notaui in Electis, cap.III et adde egregium Arriani locum in Sermonibus Epicteti, lib. I. cap. XIX. ἠξίωται δημαρχίας. πάντες οἱ ἀπαντῶντες συνήδονται ἂλλος τούς ὀφθαλμούς καταφιλεῖ, ἂλλος τὀν τράχηλον, οἱ δοῦλοι τὰς χεῖρας. ἒρχεται εἰς οἶκον, εὑρίσκει λύχνους ἁπτομένους.ἀναβαἰνες εἰς τὸ Καπιτώλιον ἐπιθύει Id est : Tribunatum aliquis adeptus est. Omnes obuii gratulantur, alius oculos, alius collum osculatur, serui manus. Domum uenit, inuenit collucentes lucernas. In Capitolium ascendit, sacrificat. Idem lib. II. ... Nec lucernas solum in diebus eius modi festis, sed etiam funalia cereosque accendebant. Panegyristes Laudatione Theodosii: Quid portas uirentibus sertis coronatas ? Quid aulaeis tardantes plateas, accensisque funalibus auctum diem referam ? Vbi ex optimo libro lego, aulaeis undantes plateas.

2Ab Narnia, uitandae suspicionis an quia pauidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi deuectus, auxit uulgi iras, quia nauem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comitatu Plancina, et uultu alacres incessere.
3Fuit inter inritamenta inuidiae domus foro imminens festa ornatu conuiuiumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.

10

1Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulauit. Contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant nullas esse partes Trioni ; neque se accusatores, sed rerum indices et testes mandata Germanici perlaturos. Ille, dimissa eius causae delatione, ut priorem uitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet.
Sensus Vocabulum

Valde interest inter utrosque. Pedianus scribit, Indicem esse, qui facinoris, cuius ipse est conscius, latebras indicat, impunitate proposita. Sed Indicium equidem arbitror ad id pertinere, quod coniectura assequimur, et suspicionibus : et quod crimen non probat, sed indicat. Testimonium uero dicimus de rebus uisis : aut auditis : ex quibus crimen non indicatur, sed probatur. Corn.infra lib.15. de Sceuino et Milicho : fomenta, inquit, uulneribus nulla iussu suo : sed quia caetera palam uana obiecisset, adiungere crimen uisum, se pariter iudicem et testem facere. Abutuntur tamen interdum scriptores.

Iura Mentio Sensus

Germanici comites, qui dextram morientes contingentes, iurauerant se spiritum ante quam ultionem amissuros, negabant audiendum Trionem, qui in ius uocato Pisone, postulauerat ut ordinario iure nomen eius reciperertur inter reos lege inscripti maleficii. Fuere igitur Trioni praelati, quod omissa solenni accusatione, Pisonem reum extra ordinem facerent, dicentes, neque se accusatores esse. Eos enim si iam a Trione delatum denuo accusaturi referrent, audire minime ius fuit, cuius autor Aemilius Macer de publici iudiciis. Ne dicam ex Lentuli sensentia dicta Regulo et Trione coss. (sic et non sulla in Pandectis legendum) Pisonem legatum imepratoris, et praesidem syriae prouinciae accusari non licuisse, ut retulit saturninus. Illum igitur non debere inter reos recipi probe dictum cui durior poena extra ordinem imminueret : hoc Iurisprudentes suadent. Digesta de accusationibus.

Iura Mentio Sensus

Qui de crimine cognosci, non solenni iure, sed extra ordinem postulabant, asseruere se rerum indices et testes esse. sed index est Asconio qui facinoris cuius ipse conscius est, latebras indicat, impunitate proposita : quo sensu Tullius et Liuius id nomen familiariter usurpant. Verum hoc loco non criminis participes indicare intelligendi sunt, sed qui aliter quam ex consociatione illud est exploratum haberent. sic licet ignoraret Cornelius Annalibus XV Milichus gnarus an nescius coniurationis foret, illum ait, se pariter indicem et testem facere. Index igitur est, qui indicat, quod siue consortio delicti, siue supsicione siue alio quoquo modo rescierit. Cum autem indicium tantum urgeat, et nihil probet, testes se comites Germanici professi sunt, qui testimonium de rebus, uel uisis, uel cognitis ex auditione dicerent.

2Quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens ; contra Tiberium spernendis rumoribus ualidum et conscientiae matris innexum esse ; ueraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et inuidiam apud multos ualere.
3Haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur. Igitur, paucis familiarium adhibitis, minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.

11

1Atque interim Drusus, rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ouans iniret, prolato honore, Vrbem intrauit.
2Post quae, reo, L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum, Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti iisque diuersa excusantibus, M. Lepidus et L. Piso et Liuineius Regulus adfuere, arrecta omni ciuitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo ; satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius [ac praemeret]. [Is] Haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae uocis aut suspicacis silentii permisit.
Controuersia Historica Lectio

Nicolaus Faber, uir quem Probitas et Eruditio iuxta amant (ueris, nec ambitiosis laudibus utor) notis ad Senecam patrem legendum censet, Lucium, non Titum.Verissime. Est illustris ille uir, senator et consularis, Augusti iudicio dignus Principatu : Tacito nostro saepe nominatus.

Historica Lectio

Quid ? Fulcinium Trionem patronum petit Piso ? Atqui is accusationem eius petiit, obtinuitque. Et mox etiam exsequitur. Ambigo de lectione, nisi alius aliquis Fulcinius ab isto.

Historica

Eprium nomine : cuius celebre ingenium in foro.

Ego Historica Mentio

Est ille, qui supra cum Apuleio consul. quem Valerius Maximus amicum patronumque, suum nimis plena manu laudat lib. IIII. cap. VII. Vocat clarissimum ac disertissimum uirum, et addit : A quo omnium incrementa commodorum ultro oblata cepi : per quem tutior aduersus casus steti : qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. Et satis facunde dicta, quae sequuntur. Et lib. II. cap. I. adsignificat proconsulem eum Asiae, fuisse, comite se. Vocat ibi, uirum ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laudibus instructissimum instructissimum : additque, facundissimum sermonem ore eius, quasi e beato quodam eloquentiae fonte manasse. Nec dissentit Ouidius, qui uitam illi suam fortunasque non uno loco refert acceptas. Vt appareat hunc Sextum amicum unice fuisse Musis studiisque : et ideo a nobis fugitiuam memoriam eius non frustra retractam.

12

1Die senatus Caesar orationem habuit meditato temperamento. Patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se, auctore senatu, rebus apud Orientem administrandis ; illic contumacia et certaminibus asperasset iuuenem exituque eius laetatus esset an scelere exstinxisset, integris animis diiudicandum.
Historica

In Hispania, ut apparet ex sequentibus.

2« Nam, si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et priuatas inimicitias non ui principis ulciscar ; sin facinus in cuiuscumque mortalium nece uindicandum detegitur, uos uero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite.
Ego Lectio

Ita ememdauimus. Tamen cum uetus lectio sit, noui Principis : aptius, ut nunc censeo, ex ea feceris, non ut Princeps : siue mauis, non ui Principis. Non utar potestate, quam Princeps habet : sed noxas mihi illatas, ut priuatas ulciscar.

Ego Lectio Sensus

Dixit Tiberius Caesar si Gn. Piso morte Geramnicis filii mei, luctuque meo laetatus est, ulciscar inimicitias, quas in me ut priuatum exercuit. Itaque de priuatis inimicitiis Germanici mentio nulla penitus hic est, quo minus ad eum noui principis appellatio referenda uidetur ; sed neque Tiberio conuenit, utpote qui iam sexennio imperasset. Qua de re cum Romae nos Antonius Vacae amicus meums summus lauto prandio acceppisset, me et clarissimum uirum P. Fabrum, Gabrielemque Faernum familiarem Pii IV pontificis maximi, in sermonibus qui post epulas haberi solent, Faernus, cui tum omnes assensimus, legendum hoc loco censuit, priuatas inimicitias, non principis ulciscar : quasi diceret Tiberius, se non ut principem lege Iulia maiestatis in Pisonem acturum, sed uti priuatum inimicitias ulturum.

Lectio Mentio

In ueteribus est, noui principis, testatur doctissimus Lipsius. Quid certius quam rescribendum, non ui principis ulciscar ? Infra lib.V. paratos ad ultionem ui principis impediri.

Controuersia Lectio

Faernus legebat, non ui principis, etc. Antonius uero Augustinus, non ut princeps, etc., quae lectio non displicet.

3Simulque illud reputate, turbide et seditiose tractauerit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita prouincia, an falsa haec in maius uulgauerint accusatores.
4Quorum ego nimiis studiis iure suscenseo : nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum uulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam ueneno interceptus esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt ?
5Defleo equidem filium meum semperque deflebo ; sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius subleuari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, uosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
6Si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque eloquentia et cura ualet, iuuate periclitantem ; ad eundem laborem, eandem constantiam accusatores hortor.
7Id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur ; cetera pari modestia tractentur. Nemo Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua in nos aduersa finguntur. »
Controuersia Sensus

Id est, ut uulgo nostrates loquuntur, informatio sit, ut docte G. Bud. notauit, et P. Crinitus lib. de honesta discipl. I. cap. 14.

13

1Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque, sex dierum spatio interiecto, reus per triduum defenderetur. Tum Fulcinius uetera et inania orditur, ambitiose auareque habitam Hispaniam ; quod neque conuictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
2Post quem Seruaeus et Veranius et Vitellius, consimili studio et multa eloquentia Vitellius, obiecere odio Germanici et rerum nouarum studio Pisonem uulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur ; contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saeuisse ; postremo ipsum deuotionibus et ueneno peremisse ; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie uictum.
non classé

De hoc ipso Tacitus lib. VI. Quintus Seruaeus post haec, et Minutius Thermus inducti. Seruaeus praetura functus et quondam Germanici comes.

14

1Defensio in ceteris trepidauit : nam neque ambitionem militarem neque prouinciam pessimo cuique obnoxiam, ne contumelias quidem aduersum imperatorem infitiari poterat ; solum ueneni crimen uisus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in conuiuio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
Opera Realia

Interior ergo discubuit Germanicus, ut dignissimus. De quo ordine sedendi non omnia mihi dicta in Conuiuio : dicam alibi, plene et apertis tibiis.

2Quippe absurdum uidebatur inter aliena seruitia et tot adstantium uisu, ipso Germanico coram, id ausum ; offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
3Sed iudices per diuersa implacabiles erant, Caesar ob bellum prouinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse. <…> scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
Lectio

Alieno loco haec inserta. Mihi sententia praeclare reddi uidetur, si iis amotis legas: Senatus, numquam satis credito sine fraude Germanicum interiisse : simul populi ante Curiam uoces audiebantur. Quo tamen illa quae superant remittenda sint, mihi non liquet.

Lectio

Sensus est, obiectum a senatu Pisoni, quod ipsi nempe Germanicus et Piso per literas expostulauissent de ueneno praebito aut non praebito.

Lectio

Lacunam hic esse necesse est : desunt enim quaedam suspicione et coniectura restitui possent : sed sine emendatioris ope codicis temerarium esset.

Lectio

Ante haec uerba lacunam esse, Aemylius uere suspicatus est.

Lectio Politica

Luxata esse iudicauerunt uiri magni in his litteris. Mihi leui mutatione rescribendum uidetur : submisse expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnueret. Persuasum erat et vulgo et senatui, fraude periisse Germanicum id Tiberius semper agnoscere se diffitetur, et hoc crimen longe a Pisone reicit ; mauultque haerere eum in maiestatis crimine quam in ueneficii. Id patres indignari, quod praecipuum crimen rei non minus princeps quam ipse Piso abnueret. Sed hoc submisse et secreto murmure. Nihil certius, Paulo post de Plancina ; in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant. Et paulo inferius hoc ipso libro : Ex in promptum quod multorum intimis questibus tegebatur. Quod sequitur, Pisonis effigies tractas ac diuulsas, rectum et sanum est, quaedam tractae, quae promptiores et ad manum furenti plebi, aliae diuellebantur, quae longinquiores. Has protexit Tiberius, illas reposuit.

Lectio

Locum esse mutilum indicant uerba, quae Faernus addebat ex manuscripto libro. Sunt autem haec, quae nihilominus non implent : Scripsissent : instabant accusatores statim scribi sententias expostulantes, etc. Paulo post uidetur legendum : Et accepto quinquagies sestertium, etc., non sestertio, ut supra.

4Simul populi ante curiam uoces audiebantur : non temperaturos manibus si patrum sententias euasisset. Effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac diuellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent.
Historica

Id solet in damnatis. Iuuenalis, "descendunt statuae restemque sequuntur."

Historica

Hoc loco, et lib. 5. et 19. Gemoniae sine additione scalarum dicitur. De Gemoniis iam a nobis dictum lib. 2. Erat uero locus praeceps, in quo ipsi facinorosi excarnificabantur, quas uel a conditore, uel quod esset locus gemitus dictas putant.

5Igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est, uario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
Vocabulum

Exactor, qui praepositus ad exigendum perficiendumque, et quasi custos. Liuius lib. II. De Bruto filios plectente: Et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Plinius lib. IX. epistola ad Paullinum : Ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam. Romae marmor epitaphium, M. AVRELIVS. AVGG. NN. LIB. EPAPHRODITVS EXACTOR. OPERVM. DOM. NN. Tacitus in suppliciis fere usurpat, ut lib. XI. Denuntiat centurionibus qui aderant, exsequi caedem. Custos et exactor e libertis Euodus datus. Ambrosius lib de Tobia cap. VIIII. Dum uadis cum aduersario tuo ad magistratum, da operam libertari ab illo, ne forte producat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Sed et ἁπλῶς reperio, quasi muneris nomen, Exactor. Vt in Museo Carpensi. SEX. POMPEIVS. FAVSTVS. SEX. POMPEI. EXACTOR.

15

1Eadem Plancinae inuidia, maior gratia ; eoque ambiguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. Atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et, si ita ferret, comitem exitii promittebat ; ut secretis Augustae precibus ueniam obtinuit, paulatim segregari a marito, diuidere defensionem coepit.
2Quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis, durat mentem senatumque rursum ingreditur ; redintegratamque accusationem, infensas patrum uoces, aduersa et saeua cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque uidit, ne quo adfectu perrumperetur.
Vocabulum

Experiri dicitur tam actor, quam reus ; sed saepius ad actorem pertinet. Est autem ad iudicem ire, aut in alium, aut pro se.

3Relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit ; tum solita curando corpori exsequitur. Dein multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri fores iussit : et, coepta luce, perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus est.

16

1Audire me memini ex senioribus uisum saepius inter manus Pisonis libellum quem ipse non uulgauerit ; sed amicos eius dictitauisse litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per uana promissa foret ; nec illum sponte exstinctum, uerum immisso percussore. Quorum neutrum adseuerauerim ; neque tamen occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuuentam durauerunt.
Controuersia Lectio

Eiusdem sententiae fuit, quod Suetonius scripsit, in Tib. cap. LII. Quem (Pisonem) mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreta obstarent. Loco hodie non corrupto solum, sed defecto. Conatur tamen ingeniose Torrentius: ni Seianus secreto obstaret.

2Caesar, flexo in maestitiam ore, suam inuidiam tali morte quaesitam apud senatum <…> crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset. Atque illo pleraque sapienter, quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos :
Lectio

Non fugiet corruptio loci attentum lectorem. Quis enim erit, ad quem haec referantur, Atque illo ? nullum certe nomen praeiuit. Puto mutila esse. Nisi sint; scribe, Atque filio. Est enim εὒλογον filium Pisonis attulisse parentis codicillos, et ab eo quaesisse Tiberium singulatim de morte.

3« Conspiratione inimicorum et inuidia falsi criminis oppressus, quatenus ueritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos immortales testor uixisse me, Caesar, cum fide aduersum te neque alia in matrem tuam pietate ; uosque oro liberis meis consulatis, ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est adiunctus, cum omne hoc tempus in Vrbe egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est. Atque utinam ego potius filio iuueni quam ille patri seni cessisset !
Lectio Vocabulum

Melius, quatinus : id est, quoniam.

4Eo impensius precor ne meae prauitatis poenas innoxius luat. Per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus, quondam diuo Augusto, parenti tuo, probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus, salutem infelicis filii rogo. » De Plancina nihil addidit.
Historica

Quian, Augusto collega, an quia Tiberio ipsi ? Vtrumque enim uerum. Et consul cum Augusto fuit anno DCCXXXI. consul iterum cum Tiberio, DCCXLVII.

17

1Post quae Tiberius adulescentem crimine ciuilis belli purgauit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti grauem casum miseratus. Pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
2Id ergo fas auiae interfectricem nepotis aspicere, adloqui, eripere senatui ! Quod pro omnibus ciuibus leges obtineant, uni Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii uoce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam ! Proinde uenena et artes tam feliciter expertas uerteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque auiam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret !
3Biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur. Et, cum accusatores ac testes certatim perorarent, respondente nullo, miseratio quam inuidia augebatur.
Iura Mentio

Piso per aduocatos, lite contestata defunctus, tandem maiestatis damnatus est : regula namque iuris ciuilis, iudicium morte rei soluitur in crimine maiestatis. Et repetundarum, quorum actio aduersus haeredes est, perdit officium suum, Modestino et Maero iuriconsultis autoribus, XX Digesta de accusationibus XV Digesta de s.C. Turpiliano.

Ego Mentio Stylus

Ad Graecorum et Hebraeorum imitationem loquandi haec forma ecliptici generis est, qua famliarissime usus Cornelius. Ita quoque Vlpianus, Paulus, Modestinus, Martianus et Florens Tertullianus saepe locuti sunt : quod et alii ante nos animaduerterunt.

4Primus sententiam rogatus, Aurelius Cotta, consul, (nam, referente Caesare, magistratus eo etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni filio concederetur isque praenomen mutaret ; M. Piso, exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio, in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
Historica Mentio

Non uane id notat. Prisco enim more, magistratus a iudicandi onere immunes. Cicero in Verrem actione I. et alii.

Mentio

Quod et factum. Nisi Dio mihi imponit, qui libro LX. Lucium (non Cnaeum) Pisonem Cn. Pisonis et Plancina filium praefuisse Africae sub Claudio tradidit.

Historica

Senatoria uidelicet. Ita inferius scriptum, exuere ordinem.

Ego Historica

Sunt nobis, centum uigintiquinque millia Philippicum. Videsis opes eius aeui, etiam ab hoc exemplo : et quomodo uel exsuli prouisum. Vere ergo Seneca : Eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius uiaticum exsulum sit, quam olim patrimonium Principum fuit.

Historica

Fasti libri erant in quibus totius anni res Po. Ro. describebantur. Itaque Aurelius Cotta primus sententiam rogatus, censuit Pisonis nomen fastis radendum, id est libris illis, ut nullam ipsius mentionem factam eo anno posteri intelligerent, ad haec ut ipsius bonorum pars publicaretur. Eam tamen sententiam mitigauit Tiberius, Pisonemque ignominiae exemit. Tacit. lib. 20. Tum sorte ducti, qui fastos adulatione temporum foedatos exonerarent. Suetonius in Tiberio cap. 5. Sic enim in fastis, actaque publica relatum est. Hoc sic a Lampridio in fine uitae Commodi exprimitur, Nomen ex omnibus priuatis, publicisque monumentis eradendum.

18

1Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe : ne nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii, qui bellum patriae fecisset, Iulli Antonii, qui domum Augusti uiolasset, manerent. Et M. Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoraui, aduersum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior.
Ego Historica Iura Mentio

Tempus accusatori et reo causam agendi non semper idem antiquitus statutum obseruamus, praesertim apud Asconium in orationibus Ciceronis. Scribit Plinius lib. Epistularum IV, epistula 9 ad Vrsum, in foro coram iudicibus lege cautum fuisse, ut sex horae accusatori, nouem uero darentur reo orandi, uno scilicet et altero die. At Cneus Pompeius tempus hoc magis etiam restrinxit, scribente Pediano in Ciceronis oratione pro Milone : Pompeius legem promulgauit, qua prius testes dari per triduum, dein uno die, atque eodem, et ab accusatore et a reo perorari iubebat. Ego puto id iudicis arbitrarium fuisse, pro personarum et criminum qualitate. Sic apud iurisconsultos legimus, quale quantumque tempus sit, iudicis arbitrio relinqui definiendum, libroab hostibus, § final. ex quibus causis maior. Id autem ex hoc Taciti loco elici potest, siquidem Tiberius habita ratione personarum Germanici scilicet, de cuius nece ambigebatur, et Pisonis qui reus agebatur, necnon criminis de ueneno obiecti, certum accusatoribus et reo obiiciendorum et diluendorum criminum, sex dierum tempus constituit. Alioquin id minime facturus, si a lege certum et ordinarium tempus statutum fuisset.

2Atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Seuerus aram Vltionis statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea uictorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda.
Lectio

Lego distinguoque ; prohibuit ; ob externas ea uictorias sacrari dictitans.

3Addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob uindictam Germanici grates agendas omiseratque Claudii mentionem. Et Messalinum quidem L. Asprenas senatu coram percunctatus est an prudens praeterisset ; ac tum demum nomen Claudii adscriptum est.
4Mihi, quanto [quanto] plura recentium seu ueterum reuoluo, tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obuersantur. Quippe fama, spe, ueneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.

19

1Paucis post diebus, Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Seruaeo sacerdotia tribuendi, Fulcinio suffragium ad honores pollicitus, monuit ne facundiam uiolentia praecipitaret.
2Is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant, etiam secutis temporibus uario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii uera in contrarium uertunt, et gliscit utrumque posteritate.
non classé

Similis querela Thucydidis lib. I. οἱ γὰρ ἄνθρωποι τὰς ἀκοὰς τῶν προγεγενημένων, καὶ ἢν ἐπιχώρια σφίσιν ᾖ, ὁμοίως ἀβασανίστως παρ' ἀλλήλων δέχονται. et statim: οὕτως ἀταλαίπωρος τοῖς πολλοῖς ἡ ζήτησις τῆς ἀληθείας, καὶ ἐπὶ τὰ ἑτοῖμα μᾶλλον τρέπονται. Nec dubium, quin ad haec loca respexerit noster.

3At Drusus, Vrbe egressus repetendis auspiciis, mox ouans introiit. Paucosque post dies Vipsania, mater eius, excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu : nam ceteros manifestum ferro uel creditum est ueneno aut fame exstinctos.
Historica Militaria

Quaeras, quo haec egressio et reditio ? Ad morem priscum quo obtinuit, ut qui e prouinciis cum imperio redirent, illud ipsum amitterent simul intrassent urbem. Ideo Liuius lib. XXVI. Quinto Fuluio ne minueretur imperium, si in urbem uenisset, decreuit Senatus. Et magis ad lucem Taciti, quod Dio lib. LIV. tradit, Augusto decretum perpetuum Proconsulare imperium, ita ut nec si intra urbem uenisset, minueretur, neue necessum esset (ut ipse loquitur) .... Id est, renouare, siue ut Tacitus, repetere auspicia. Nam auspicii nomine etiam imperium hic cape. Sed cui rei Druso opus fuit repetito imperio ? Ad ouationem. Nam qui triumphans ouansue urbem ingreditur, cum imperio id facit in illum diem : Drusus autem imperium amiserat ingressus urbem ob fratris sui mortem. Debuit ergo repetere, ut ouaret. Eius sententiae sunt, quae apud Ciceronem legis, spem triumphi abiicientem : Vtar, ea porta, quam primam uidero. Et apud Caelium Neque enim stulte Appius, qui simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem, triumphique postulationem abiecerat. Apud Vlpianum, l. ult. De off. Proconsul. Proconsul portam Romae ingressus deponit imperium. Iterum apud Ciceronem : Mihi ualde placet de triumpho nos moliri aliquid, et extra urbem esse cum iustissima caussa.

Historica Vocabulum

Miti obitu, id est, citra uim, et ex fato. Sed uideamus. M. Agrippae tres uxores fuerunt. Prima, Pomponia Attici filia conciliante eas nuptias M. Antonio Triumuiro. Ex ea genuit Vipsaniam, de qua hic, Drusi matrem. Altera, Marcella Octauiae filia. Ex ea quoque liberi, si Suetonio fides diserte id in Augusto tradenti. Etsi nihil de iis postea reperias, et uideatur ea proles non fuisse uitalis. Tertia uxor, Iulia. Ex ea nati Caius et Lucius Caesares, Postumus Agrippa, Agrippina et Iulia. In his plerisque uera Taciti nota. Caius enim et Lucius ueneno crediti periisse; Agrippina, fame; Postumus, ferro. Iuliam excipio, cuius mortem libro IV. ita narrat ipse Tacitus ut ex natura uideatur, ferri aut ueneni nulla mentione.

20

1Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum a Camillo memoraui, bellum in Africa renouat, uagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein uicos exscindere, trahere graues praedas ; postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
Geographica Mentio

Quem alio nomine Belum dici Plinius ait.

2Praeerat castello Decrius, impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus. Is, cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret, aciem pro castris instruit. Primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret ; simul excepta uulnera et, quamquam transfosso oculo, aduersum os in hostem intendit neque proelium omisit donec, desertus suis, caderet.

21

1Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea tempestate et e uetere memoria facinore, decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti necat.
Controuersia Stylus

Totidem Sallustiana uerba Seruius citat, Sorte ductos fusti necat. Quod ad Crassum referendum uideri in decimatione cohortis unius uere obseruauit noster Douza.

Militaria Vocabulum

Mos enim fuit Romanis in decimum quemque militem sortito animaduertendi. T. Liuius lib. 2. ab urbe condita, Caetera multitudo, sorte decimus quisque ab supplicium lecti. Fustium quoque castigationem Modestinus inter militares poenas numerat. Tacitus lib. 14. Nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fuste feritur, etiam strenui sortiuntur, ubi ait Pedanianum a seruis interfectum. Iulius Capitolinus refert Macrinum Imperatorem seditiosos milites centesimasse, id est ex centenis singulos supplicio affecisse. Decumare quoque lib. 17. dicitur pro Decimum quemque morte afficere.

Militaria Realia

sic legionis sic deditos iussu Galbae decumari, idem Cornelius scripit, Historiarum lib. I. Hucque uerbus C. Cassii ex XIV Annalius traho, Ex fuso exercitus cum decimus quisque fuste feritur, etiam strenui sortiuntur. M. Tullius pro Cluentio : statuerunt maiores nostri, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortitione in quosdam animaduerti, ut metus uidelicet ad omnes, poena ad paucos perueniret. Primus quoque Appius Claudius, nisi memoria fallit, Liuii lib. II : Aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit : cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

2Tantumque seueritate profectum ut uexillum ueteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias, praesidium cui Thala nomen adgressas, fuderint.
3Quo proelio, Rufus Heluius, gregarius miles, seruati ciuis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et hasta ; Caesar addidit ciuicam coronam, quod non eam quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus.
Historica

Huc refer illud Suetonii, cap. XXXII. Corripuit Consulares exercitibus praepositos, quod de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent : quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.

Militaria

Idem a Tacito refertur in fine lib. 12. Id est Ciuica corona donatus est, quae donari solebat, qui ciuem in praelio seruasset. Eaque Lucius Gellius censuit Ciceronem donandum, quod eius opera Catilinae coniuratio fuisset detecta. Iligna primo fuit, postea ex Esculo Ioui sacra. Plutarchus ideo existimat hanc coronam dono dari ei, qui cuiem in praelio seruasset, quoniam Ioui sacra quercus est, in cuius tutela sunt ciuitates, et quia olim hominib. cibus erat glans, et facile militi fructum quercus exhibebat.

4Sed Tacfarinas, perculsis Numidis et obsidia aspernantibus, spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans. Et, dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur ; postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda, statiuis castris adhaerebat. Missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis uelocissimos legionum addiderat, prosperam aduersum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
Historica

Id est, cum nollent obsidere aut oppugnare ultra praesidia Romana, male bis terque accepti.

22

1At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus L. Sulla et Cn. Pompeius proaui erant, defertur simulauisse partum ex P. Quirinio, diuite atque orbo ; adiciebantur adulteria, uenena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido, fratre. Quirinius, post dictum repudium adhuc infensus, quamuis infami ac nocenti miserationem addiderat.
Historica

Quod semper capitale. Cui enim opus perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid aduersus illum cogitatur, uel optatur, aut post illam speratur et sustinetur ? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis, ait apposite ad hanc rem Tertullianus.

Historica Mentio Vocabulum

Non ita capies, quasi alibi dixerit de eo repudio : sed Dicere repudium usurpat, quod Mittere uulgo. Id est, postquam repudiasset eam Quirinius. Repudiarat autem ante annos XX. Suet. Tib. cap. XLIX.

2Haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis : adeo uertit ac miscuit irae et clementiae signa. Deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Seruilium, e consularibus, aliosque testes inlexit ad proferenda quae uelut reicere uoluerat.
3Idemque seruos Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent.
Ego Opera

Militarem custodiam uti se habuit paullo uberius explicaui : non tibi ueterane, sed tibi tiro, in Excurss. nostris : quos utiliter et ad alia Taciti uide, in B.

Realia Mentio

Rei aut uincula ducuntur, aut militibus traduntur, quae militaris custodia dicitur : aut fideiussoribus creduntur : aut sibi ipsis, fide accepta non abituros : quae libera custodia dicitur. Horum autores Vlpianus et Martianus.

4Exemit etiam Drusum, consulem designatum, dicendae primo loco sententiae ; quod alii ciuile rebantur, ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saeuitiam trahebant : neque enim cessurum nisi damnandi officio.
non classé

Appianus : Σιλανὸς μὲν δὴ πρῶτος ἔλεγεν, ὃς ἐς τὸ μέλλον ᾕρητο ὑπατεύειν· ὧδε γὰρ Ῥωμαίοις ὁ μέλλων ὑπατεύσειν πρῶτος ἐσφέρει γνώμην, ὡς αὐτός, οἶμαι, πολλὰ τῶν κυρουμένων ἐργασόμενος καὶ ἐκ τοῦδε εὐβουλότερόν τε καὶ εὐλαβέστερον ἐνθυμησόμενος περὶ ἑκάστου. Silanus primus sententiam dixit, qui in sequentem annum Cos. designatus erat. Ita enim apud Romanos futuri anni Consul primus censet; ut qui ipse multa e consultis patraturus sit, ideoque putatur cautius magisque intente de singulis cogitaturus.

23

1Lepida, ludorum diebus qui cognitionem interuenerant, theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines uisebantur, tantum misericordiae permouit ut, effusi in lacrimas, saeua et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac diuo Augusto nurus dederetur.
Mentio

Abunde infra hoc ipso libro.

Moralia

Non alibi quam in lapide repperi hanc historiam, qui Bergomi uisitur. PVDENS. M. LEPIDI. L. GRAMMATICVS. PROCVRATOR. ERAM. LEPIDAE. MORESQVE. REGEBAM. DVM. VIXI. MANSIT. CAESARIS. ILLA. NVRVS. PHILOLOGVS. DISCIPVLVS. Post damnationem demum positus lapis uidetur : et Pudenti adscripta gloria, tamquam illo uiuo; Lepida casta, bona.

2Dein tormentis seruorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi, a quo aqua atque igni arcebatur. Huic Drusus adsensit, quamquam alii mitius censuissent. Mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur. Tum demum aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii seruis ueneno eum a Lepida petitum.
Controuersia Ego Lectio Stylus

Veretur hic mendum, ubi nullum inuenio scrupulum, quam in eo quod insuete, aduersa, iungitur patrio casui, cum alias tertium exigat : intelligitur autem aduersaria illustrium domuum et familiarum principalium, quae, ut supra scriptum est, per Chaldaeos in domum Caesaris quaesierit.

24

1Inlustrium domuum aduersa (etenim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus.
Lectio Sensus

Illustrium Subolet hic deesse nonnihil : ibique finem esse periodi, a Lepida petitum.

Ego Lectio Opera

Dudum monui continuanda haec verba cum illis, solatio adfecit, inclusis parenthesi quae intermedia. Illustrium domuum aduersa (et enim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Amilii Lepidam amiserant) solatio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. Narrauerat aduersa Calpurniorum et Aemiliorum, familiarum sane illustrium. At ea pensata Iuniorum prosperis. Non opus verbis, quando tam certam coniecturam et firmauit ad sensu suo maximus Lipsius, et editiones nupete agnouere. Prorsus simile quod libro sequenti : His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia iniicitur, quod Cominium equitem Romanum Casar precibus fratris concessit.

2Casum eius paucis repetam. Vt ualida diuo Augusto in rem publicam fortuna, ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis, quas Vrbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga puniuit. Nam, culpam inter uiros ac feminas uulgatam graui nomine laesarum religionum ac uiolatae maiestatis appellando, clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur.
3Sed aliorum exitus, simul cetera illius aetatis memorabo, si, effectis in quae tetendi, plures ad curas uitam produxero. D. Silanus, in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saeuitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat.
4Sed Tiberius grates agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod frater eius e peregrinatione longinqua reuertisset, idque iure licitum quia non senatus consulto, non lege pulsus foret ; sibi tamen aduersus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus uoluisset. Fuit posthac in Vrbe neque honores adeptus est.
Historica

Obserua triplex ratio, siue uia, a patria abeundi. Primum, iussu decretoque Senatus; quasi reip. interesset. Quae ratio ualidissima, nec facile ueniam aut indulgentiam inueniebat. Ideo Augustus in Agrippa Postumo, multa de moribus adolescentis questus, ut exsilium eius Sc. sanciretur, perfecerat : Annalium primo. Altera ratio, per Iudices, et sententiam ex lege. Haec quoque firmae, et olim usurpatae : at tertia nouitia, cum Princeps in exsilium mittebat, quae uerius relegatio tantum erat, et uelut a parente publico (nam et patribus domi ac priuatim hoc ius) facta. Ouidius omnes tangit II. Tristium : Nec mea decreto damnasti facta Senatus; Nec mea Selecto iudice iussa fuga est. Tristibus inuectus uerbis (ita Principe dignum) Vltus es offensas, ut decet, ipse tuas. Adde, quod Edictum, quamuis immite minaxque, Attamen in poenae nomine lene fuit. Quippe Relegatus, non Exsul, dicor in illo. Gradatim ibi uides tres has species : et leuissimam ac lenissimam tertiam, quae auctoritate magis, quam iure constat. Cum tamen Edicta Principum uim legis haberent: uerbo Legis, et hanc speciem Tacitus est complexus : et cum nulla harum interuenisset, aperte quidem, Tiberius redeundi merito gratiam fecit.

Historica Iura Mentio Politica

Ei, qui ex sC uel lege aliqua esset exul, opus beneficio senatus, aut principis fuit : ei qui sponte secessisset, non item. Itaque D. syllano redire per leges licuit. Exilium autem dicitur ea pro Caecina, non supplicium, sed perfugium portusque supplicii. Nam qui uolunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum uertunt, hoc est, sedem ac locum mutant. sic Cn. Fuluius indemnatus exulatum Tarquinios abiit : id ei iustum exilium esse, sciuit plebs, Liuii XXVI. sic scipio Africanus in exilium uoluntarium secessit, et ciuitatem exonerauit, Seneca epist. XXCVII. sic Metellus Numidicus ne Romae causa malorum certaminum esset, in uoluntarium exilium Rhodum profectus est, Liuii epito. LXIX. Ne dicam ab Atheniensibus accusatum Protagoram sponte exulasse : Arcadionem ob odium quo Philippum regem prosequebatur, sibi exilium indixsse, ut ex Theopompo et Durio smaio lib. VI Athenaeus scriptum reliquid.

25

1Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum poenis et augendo aerario sanxerat. Nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur, praeualida orbitate ; ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnes domus delatorum interpretationibus subuerterentur, utque antehac flagitiis, ita tunc legibus laborabatur.
Opera

Lex apud ueteres in multa fama, et usu : de qua ubertim disserimus in Excurs. et multa ad Taciti aliorumque lucem, in C.

Vocabulum

Id est, augendis atque intendendis.

non classé

Quia id genus omnes captabant, colebant. Seneca : In ciuitate nostra plus gratiae orbitas confert, quam eripit : adeoque senectutem solitudo ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent, et liberos seruent, et orbitatem manu faciant.

non classé

Plura sunt capita legis Papiae. Inter caetera uno cauebatur ut qui coniuges, filios non haberent, quod alter alteri lega(???)et decuma parte fisco applicaretur. Hinc apud Iuuenalem, Iura parentis habes, propter me scriberis haeres,Legatum omne capis.- Debere enim sibi maritum adulter ait, quod filios suo beneficio de uxore gignat, quam ob rem totum legatum assequitur, quod alioquin ex lege Papia decima parte fiscus accepisset : ut mira sit in illud carmen sex interpretum negligentia. Rescriptum autem deinde est a diuis Caes. Arcadio et Honorio in haec uerba, Inter uirum et uxorem rationem cessare ex lege Papia decimarum, et quamuis non interueniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis (nisi fortasse lex alia minuerit derelicta) decernimus. Tantum igitur post haec maritus uel uxor sibi inuicem derelinquant quantum superstitis amor exegerit. Est autem haec lex, titulo de infirmandis poenis coelibatus, qui locus Dispunctionum libro 3 a nobis plane diffusiore tractatu explicatus est.

Historica Lectio Sensus

Lex haec est, de qua sensit Tranquillus Augusto : leges retractauit, et quasdam ex integro sanxit : ut sumptuaria, et de Adulteriis, et de Pudicitia, de Ambitu, de Maritandis ordinibus. Hanc cum aliquanto quam caeteras seuerius emendasset, etc. Continebatur autem lege Papia, ut decima eius, quod legabatur a uiro uxori, et econtra, si non extarent liberi, ex eo matrimonio ad fiscum perueniret. Quamobrem et caelibatus puniebatur, et augebatur aerarium. Ex quo paulo post subiicitur : et lege Papia Poppaea praemiis inducti, ubi lacuna est procul dubio : deest a. sensus huiusmodi : et mulctati legatorum decimis, aliisque poenis, ut si a priuilegiis parentum cessaretur : h.e. ut si nollent habere praemia parentum, uelut parens omnium populus, etc.

Ego Iura Mentio

Augustus leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. Hanc cum aliquanto seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque praemiis. sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum. Cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit, autore Suetonio. Is modus ab Augusto impositus fuit M. Papio Mutilo et Q. Poppaeo secundo coss. quos Dio suffectos prodit, ubi et fontes notae huius operis lib. LVI. Vnde quae prius erat Iulia de maritandis ordinibus, deinde retractata, et denuo populo, ni fallor, a Papio consule proposita, Iuliae et Papiae legis nomen habuit, sicut a Iurisconsultis uocatur, siue Papiae Poppaeae, ut illam Suetonius Claudio, Vlpianus Institutionibus nuncupant, et hic Cornelius, quam scilicet senior Augustus illis consulibus, post Iulias reliquas leges retractarat, et ex parte sanxerat.

Ego Iura Mentio Opera

Poenas pro commodorum auersione, more Iurisconsultorum, tam hoc loco exaudio, quam in Plinii Panegyrico exposui Commentario de Iure liberorum. Igitur incitauit auxitque caelibum poenas Augustus, qui eos merita beneuolentiae legata capere et haereditates uetuit : adeo uncum caelibi relictum omne in ius fisci caderet, ex Caducis non parum aerario incrementum accesserit.

Controuersia Ego Lectio Opera Stylus

Putaui olim scriptum fuisse a Tacito, incitandi caelibum poenis : id est, incitandorum caelibum gratia. Amice fecit optimus Lipsius, qui referre id non dedignatus, refellere noluit. Nam sane transuersum me tum egit pessimum illud criticorum nostrorum cacoethes, ut absque iudicio et discrimine si quod abstrusum verbum, siqua insolentior locutio, eam inferciant importune inuitis priscis scriptoribus. Verum est multa ad eum modum scripta antiquis. Plautus Captiuis, nominandi istorum. Varro de Re rustsica Generandi animalium. Cic. Phil. V condonandi agrorum. Gellius XVI VIII Videtur eum librum scripsisse sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia. Quem locum non erat cur de mendo suspectum haberet. Vetus interpres Dictys Cretensis, in quo multa proba et ueteris notae sed pleraque deprauata ab imperitis correctoribus. Missi ab Troianis qui peterent eorum qui in bello ceciderant humandi ueniam. Ita libri scripti ; uulgo addiderunt uocem corpora, quibus insueta haec locutio. Corippus, lib. II Et patrium diadema dedit, curasque regendi. Imposuit rerum genitor, quas ipse creauit. Et ad eundem modum in l.22. C. de admin. tut. pecuniae fenerandi scriptum est : Huc accedit quod ipsius pecuniae fenerandi usus vix diuturnus est. Suetonium credunt ita locutum in Augusto LXXXXVIII exacta iocandi licentia, diripiendique pomorum, et obsoniorum, rerumque missilium. Mihi non liquet, quoniam et libri quippe optime habent missilia, et inter eos fidelissimus ille Ranconeti, quem iam laudaui ; et Suetonius solet rerum missilia dicere, non res missiles. Et haec quidem ita sunt, sed quid ad Tacitum ? Qui neque eam locutionem usus alibi neque hic secundo casu scripsisset incitandi caelibum, et statim tertio, augendo aerario. Nihil melius quam quod notatum eidem eruditissimo Lipsio, incitandis caelibum poenis, non aliud esse, quam augendis. Indixerat quidem poenas caelibatui Iuliis legibus, sed eas intendit hac lege, quae sane produxit tempus in eundi aut renouandi matrimonii, ita auxit poenas eorum qui obstinate a nuptiis abstinerent.

Controuersia Ego Historica Iura Lectio Mentio Opera Politica

Hic locus Beatum, Ferrettum, Vertranium et Lipsium fatigauit, dum uarii uarie legendum textum censuere. Nos in eo enucleando non parum laborauimus, et quae adinuenimus subiicimus. Plures fuisse apud Romanos leges Iulias obseruamus. Fuit enim lex Iulia de ciuitate, quam tulit Sextus Iulius Caesar consul cum L. Marcio, anno ab urbe condita 672. Fuit et Iulia de prouinciis, a C. Iulio Caesare consule cum Bibulo lata anno 691. Idem tulit et legem agrariam, Iuliam de ui, Iuliam maiestatis, Iuliam iudiciariam, Iuliam de sacerdotiis, Iuliam repetundarum, Iuliam de prouinciis, Iuliam de legibus Caesaris, Iuliam de faenore, et Iuliam de coloniis. Post C. Caesarem Augustus, qui illi in imperio successit, tulit Iuliam de ui publica et priuata, Iuliam maigestatis, Iuliam de ambitu, Iuliam de uicesima, Iuliam de iudiciis, Iuliam de adulteriis, Iuliam caducariam, Iuliam theatralem, Iuliam sumptuariam, Iuliam de manumissionibus, Iuliam de ueneno, Iuliam peculatus, Iuliam de residuis, de tutoribus et Iuliam Semproniam de limitibus. Quae omnes Iuliae dictae sunt, quod a dictatore Iulio Caesare latae sint, uel ab Augusto partim etiam reformatae, partim uero de nouo latae, qui eas in honorem eiusdem Iulii Caesaris Dictatoris patris sui Iulias appellauit, uel quod eas, ut ederet, edoctus esset ex Commentariis Iulii Caesaris, ut ipse populo suadebat, ne grauaretur eas recipere, tanquam ab authoritate Iulii Caesaris, quem uehementer uiuum amauerat et peremptum uindicauerat, prodiissent. Hoc logo tamen per rogationes Iulias, Tacitum tantum Iuliae de maritandis ordinibus intellexisse, non dubitandum. Vocauit autem Iulias, non Iuliam, non quod plures essent, sed quia Iulia haec plura haberet capita, per quae Augustus publicum bonum spectans multiplicibus praemiis et in munitatibus honoribusque uxorem ducentes seu habentes, atque ex his liberos, prosecutus est : et e contra caelibes et orbos poenis subiecit, et de iis secundis Tacitus uerba facit hoc in loco. Et intellexit Horatius in carmine seculari scribens : Diua, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque nouae feraci lege marita. In errore namque uersantur, qui existimauere Horatium intellexisse de lege Papia Poppaea. Nam scripsit haec ille anno ab urbe condita 736 et mortuus erat anno 761, quo lata est Papia Poppaea. Causa autem ferendae legis Iuliae de maritandis ordinibus fuit, quod rempublicam minime consistere et augeri posse sine multiplici liberorum procreatione uideretur. Vnde et ante Augustum Q. Metellus censor, ut ducere omnes uxores omnino cogerentur, liberorum suscipiendorum causa censuit, tradente Floro, lib. 59, Ciuitatem enim sine matrimoniorum frequentia consistere non posse existimabat, teste Gellio, lib. I, cap. 6. Quinimo eiusdem Metelli de prole augenda oratio ad posteros prouenit, quam populo recitandam Augustus edicto sanxit, tradente Suetonio in illo, cap. 89. Varia autem, ut dixi, capita lex ista continebat, ueluti, ne caelibes, nisi qui genere essent proximi, quicquam ex testamento ciuis Romani caperent ; ne orbi plus quam dimidiam eorum, quae relicta essent, ut collegimus ex Eusebio, Nicephoro et Sozomeno, et lib. I Cod. de infirm. poen. caelib. No coniunx coniugis testamento, nisi decimam relictorum partem caperet, reliquae nouem ad fiscum spectarent, ex Vlpiano cap. Instit. 15 lib. I. Cod. de his qui se destit 10 et lib. II C. de infirm. caelib. poen. Vt si liberta ab inuito patrono diuerteret, alii nubere, inuito patrono, non posset. Vt iusiurandum, quod liberto impositum est, ne uxorem ducat ei remittatur, lib. VI, § 3 de iure par. lib. I D. unde uir et uxor. Ne senatores eorumque liberi libertinas, et quae ipsae, quarumue pater uel mater artem ludicram fecerint, item ex numero corpore quaestum facientium uxorem ne ducant. Caeteri autem ingenui prohibentur ducere lenam a lenone, lenamue manumissam et indulterio deprehensam, et iudicio publico damnatam, et quae artem ludicram fecerit, ex Paulo, lib. XLIV de ritu nupiarum. Marcianus autem, in lib. XIX eo scribit, caput trigesimum quintum legis Iuliae fuisse, ut qui liberos haberent in potestate, iniuria prohibuierint uxores ducere, uel nubere, a magistratibus cogantur in matrimonium collocare et dotare. Vt patriciis liceret libertinas uxores ducere, praeterquam si senatores senatorumue liberi essent. Ne qua sponsalia rata essent, nisi statim exacto biennio nuptiae fierent, hoc est, ne puellae decem annis minores ducerentur, quarum annus aetatis duodecimus maturus coniugio habebatur, ex Zonara, lib. II, et Dione, lib. XLIV. Gellius quoque author est, eadem lege cautum : ut ex consulibus prior ille fasces sumeret, qui plures liberos quam collega haberet : quod si par utrique numerus fuisset, praeferendus qui pluries maritus fuisset ; quod si in utroque pares essent, qui maior natu esset prius fasces sumeret. Plura et alia capita eiusdem legis fuisse constat et Marciano, ut diximus, 35 enumerante, quae referri non possunt, ob amissos iurisconsultorum antiquorum libros. Hanc legem populo Romano et praecipue equestri ordini inuisam fuisse colligimus ex Suetonio in Aug. cap. 34 scribente : Leges tractauit et quasdam de nouo ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. Hanc quum aliquantulum seuerius emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque praemiis. Sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum. Quumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit. Ex quibus amplius colligimus, Augustum pluries legem Iuliam de maritandis ordinibus emendasse, modo lenius, modo seuerius. Seuerius, inquam, quum iam senescens addidit capita, quae lege Papia Poppaea continentur, ut hoc loco Tacitus tradit. Continebat autem lex Papipa Poppaea de maritandis ordinibus, et ipsa plura capita ; uti qui senator esset, quiue filius, nepos proneposue, ex filio uel ex filia natus, ne quis eorum sponsum uel uxorem sciens dolo malo uxorem habeat libertinam, aut etiam quae ipsa, eiusue pater materue, artem ludicram faceret, fecissetue. Ne senatoris filia, neptisue ex filio, proneptisue ex nepote filia nata, nato libertino, eiue qui ipse, cuiusue pater uel mater artem ludicram facit, fecitue, sponsa nuptaue sciens dolo malo esset. Vt ne quinquaginta annis minor sexagenario nuberet, aut uir hac aetate iunior quinquagenariam feminam duceret in uxorem. Vt patronis, qui ius trium liberorum habeant, contra tabulas testamenti liberti, aut ab intestato contra haeredes suos non naturales, bonorum possessio detur. Vt patronae ingenuae duobus liberis honoratae, libertinae tribus idem iuris detur, quod patronis ex edicto. Vt liberis ingenuae trium liberorum iure honoratae idem iuris, quod ipsi patronae tribuatur. Vt omnibus ingenuis, praeter senatores eorumque liberos, uxores libertinas habere liceret. Quae omnia colliguntur ex Iurisconsultis, sub titulo de ritu nuptarum de uulgar. substit. De iure par. et aliis locis innumeris. Vlpiane cap. Instit. 14, Dione lib. LVI et Lactantio lib. I Institut. cap.16. Harum exactione ditabatur aerarium, ut supplere posset maximis expensis, quae Augusti temporibus in alendis exercitibus fiebant, praecipue quum multi nec coniugia frequentarent, nec prolis procreationi operam darent, inuisae legi parere abnuentes et poenas potius subire malentes ; unde multi delatoribus etiam perperam legem interpretantibus periclitabantur. Nam, ut paulo post ait Tacitus, inditi et custodes, ut si (ita enim legendum puto, non uisi, ut Vertranius, nec aut si, ut Lipsius, nec locum mancum puto, ut Ferrettus), a priuilegiis parentum cessaretur, id est, si liberi non susciperentur, populus. Respublica scilicet, ueluti omnium parens uacantia bona teneret ; uacantia, inquam, ob filiorum ideoque fisco applicarentur. Lege enim Papia Poppaea cauebatur contra eos, qui caelibes manerent, ne ex testamento solidum capere possent, nisi intra dies centum legi paruissent, quod Tertullianus in libro de Monogamia, Sozomenus et Vlpianus in Institutis ostendunt. Sed ad institutum reuertentes, duo adnotatione digna addamus. Legem Papiap Poppaeam perperam ab Alexandro ab Alexan. lib. IV cap. 8 ab Augusto latam, Papiam Pompeiam appellari, quod et ante ipsum fecisse Isidorum in 4 non ignoramus, dum scribit, sub Octauiano Caesare suffectos consules Papium et Pompeium legem hanc tulisse. In eodem errore et uersati Zazius in Catalogo legum antiquarum, et Beroaldus, in Suetonium, Papiam Pompeam appellantes, quum numquam cum Papio Pompeius consul fuerit. Quod docuit Ioan. Cuspinianus in suis commentariis in Aurelii Cassiodiri consules, in anno ab V. C. 761. Verum latam fuisse hanc legem M. Papio Mutilo et Q. Poppaeo 2. coss. suffectis, Augusto imperante anno 761 ex supputatione Bartholomaei Marliani in Annalibus consulum et dictatorum constat ; quod pariter ex Dione lib. LVI conuincitur, apud quem Popilium pro Poppaeo, textu corrupto, legi existimamus. Alterum uero, quod pratermittendum minime duximus, est conciliari facile posse iurisconsultos, qui eandem legem faciunt legem Iuliam de maritandis ordinibus, et Papiam Poppaeam cum Tertulliano, qui in Apologetico eas sic distinguit : Nonne uanissimas leges Papias quae ante suscipi liberos cogunt, quam Iuiae matrimonium contrahi. Cui et hoc loco Tacitus et Suetonius et Dion locis citatis fauere uidentur. Concilium autem huiusmodi est, iurisconsultos scilicet easdem leges coniunxisse, quia ambae de matrimoniis contrahendis, et liberis suscipiendis pertractant, et sub eodem Augusto latae sunt ; quamuis re ipsa uere sint dinstinctae. Hinc in iurisperitorum scriptis interdum legem Iuliam, interdum Papiam, interdum Iulia Papiam, nonnumquam Papiam Popaeam dici obseruamus. Sed de hac lege plura in Dulicidationibus in Suetonium a nobis scripta adeat studiosus lector.

2Ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac uarietatem legum peruentum sit altius disseram.

26

1Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Neque praemiis opus erat cum honesta suopte ingenio peterentur ; et, ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum uetabantur.
Lectio

Quae precedunt uerba, uetustissimi etc., et quae sequuntur, cuperent etc., postulant ut legatur peterent, non peterentur, licet et hoc ferri possit.

2At, postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et uis incedebat, prouenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
3Quidam, statim aut postquam regum pertaesum, leges maluerunt. Hae primo rudibus hominum animis simplices erant ; maximeque fama celebrauit Cretensium, quas Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit.
4Nobis Romulus ut libitum imperitauerat ; dein Numa religionibus et diuino iure populum deuinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco. Sed praecipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit quis etiam reges obtemperarent.

27

1Pulso Tarquinio, aduersum patrum factiones multa populus parauit tuendae libertatis et firmandae concordiae, creatique decemuiri et, accitis quae usquam egregia, compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros uiros aliaque ob praua per uim latae sunt.
2Hinc Gracchi et Saturnini, turbatores plebis, nec minor largitor nomine senatus Drusus ; corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum quin multa et diuersa sciscerentur, donec L. Sulla, dictator, abolitis uel conuersis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum parauit, statim turbidis Lepidi rogationibus, neque multo post tribunis reddita licentia quoquo uellent populum agitandi.
Mentio

De quibus Florus lib. IV. et quaedam Sallustii in Fragm.

3Iamque non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.
Lectio

Posset etiam legi, latae quaestiones.

28

1Tum Cn. Pompeius, tertium consul, corrigendis moribus delectus et grauior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subuersor, quae armis tuebatur armis amisit. Exim continua per uiginti annos discordia, non mos, non ius ; deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere.
Mentio Moralia

Nam leges de Ambitu et Iudiciis tulit : et in suis amicis non seruauit, imo perrupit. Ex Dione, Asconio, aliis.

Historica

Rotundus numerus, non uerus. Nam a Pompeii II. consulatu ad Augusti VI. sunt inter anni XXIV.

Ego Historica Lectio Politica

Haec uerba Caesaris locum, quem hinc adducam, non solum illustrant, sed uulgatam etiam eius scripturam confirmant, quae dubitari potest, an sincera sit. Sic enim Caesar lib. I de Bello ciuili : Nouum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset restituta, etc. Dubium autem non est, quin Taciti quoque uerba ad tribuniciam potestatem a Cn. Pompeio restitutam referenda sint. Videnda quae ad Caesarem eo loco notauimus.

2Sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumuiratu iusserat aboleuit deditque iura quis pace et principe uteremur.
Lectio

Dictio illa, uisi, toto sensui officit, quare eam excutiendam caeteris relinquimius. Sed ut hunc locum non facile correxerim, ita Suetonii codicem in Claudio emendare ausim. Vbi enim mention fit legis Pappiae, ita codices habent, Pappiae Pompeia, emendarem ego Pappiae Poppeae.

Stylus

Et principe, subauditur, existente.

3Acriora ex eo uincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea praemiis inducti ut, si a priuilegiis parentum cessaretur, uelut parens omnium populus uacantia teneret. Sed altius penetrabant Vrbemque et Italiam et quod usquam ciuium corripuerant, multorumque excisi status.
Controuersia Lectio

Assentior Pichena, artiora.

Historica Realia

Delatores scilicet accusatoresque. Suetonius Nerone, cap. X. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. ut appareat praemia magna fuisse et forte an tertiam aut semissem.

non classé

Hoc est quod antea dixit, omnisque domus delatorum interpretationibus subuertebantur. Et calumniae multae in hac lege circa ingenuitatis iura, et similia : ut periclitaretur non dubie multorum status. Plinius Panegyrico, de hisdem: Vidimus delatorum iudicium quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi nouiter, sed templum sed forum insederant : nulla iam testamenta secura, nullus status certus, non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum Principum auaritia. Aduertisti oculos, etc. Quibus in uerbis emendo, Non solitudinem illi, non iter. quod perperam coaleuerat, nouiter. Itinera sane insident obsidentque grassatores.

Lectio

Lego distinguoque, inditi custodes, et lege Pappia Poppaea praemiis inducti (subaudi, sunt illi custodes) si a priuilegiis parentum cessaretur. Aut, sicubi a priuilegiis parentum cessaretur. Aut, praemiis inducti, ui, ueluti praemiis cogentibus.

Controuersia Ego Lectio Sensus

Beatus in his emaculandis ingenium uexauit suum : Aemylius ueritus est hic ne quidpiam Corneliano scripo deesset : ego sic locum ex opinione nostra legenti, in plano pono : praemiis inducti, ne si a priuilegiis parentum cessaretur, uelut parens omnium populus, uacantia teneretur. sed altius penetrabant urbemque et Italiam, quod usquam ciuium corripuerant, multorumque excisi status, et terror, etc.

Ego Lectio

Illud uisi mendosum est, proque eo Danesius nisi reponebat, ut totus locus ita legatur : Acriora ex eo iudicia, custodes etiam lege Papia Poppaea praemiis inducti, nisi a priuilegiis parentum cessaretur, etc. Nam uocem inditi, ex ea, quae sequitur, induti, repetitam esse suspicari possumus. Paulo post Antonius Augustinus legebat : Haec tamen initia fastigii, etc., non ac tamen, etc.

4Et terror omnibus intentabatur, ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset, apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens leuamentum fuere.

29

1Per idem tempus Neronem, e liberis Germanici, iam ingressum iuuentam, commendauit patribus, utque munere capessendi uigintiuiratus solueretur et quinquennio maturius quam per leges quaesturam peteret, non sine inrisu audientium, postulauit. Praetendebat sibi atque fratri decreta eadem, petente Augusto.
Controuersia Historica Mentio

Non ergo aditus ad maiores honores, nisi illo adepto ? Apparet ex his uerbis. Idemque e Dione de Claudio, lib. LVIII. τούς γαμβροὺς τότε τε ἐν τοῖς εἴκοσιν ἀνδράσιν ἄρξαι καὶ μετὰ τοῦτο πολιαρχῆσαι ἐν ταῖς ἀνοχαῖς ἐκέλευε ὀψέ τέ ποτε πέντε ἔτεσι θᾶσσον τὰς ἄλλας ἀρχὰς αἰτῆσαί σφισιν ἐπέτρεψε. Generos suos iussit in Vigintiuiris esse, tum et Praefecto urbi in feriis Latinis, denique quinquennio maturius magistratus petere indulsit. Vigintiuiros aperuit nobis solus Dio LIV. Triumuiros Monetales, Triumuiros Capitales, Quattuoruiros Viales, Decemuiros Stlitibus. Instituti sunt hoc numero ab Augusto (antea ad uigintisex erant) anno DCCXLI. Dionem adi, atque etiam Festum in uoce Praefecturae : cuius locum Cuiacius emendauit lib. XI. Obseruat.

Controuersia Historica Opera

Vides ergo quam aberret uir doctus et Italiae suae Suada, qui negat legitimam ullam aetatem Questurae fuisse. Fuit praeter hunc locum, Spartianus in Iuliano : Quaestor, ante annum quam legitima aetas sinebat, designatus est. Sueton. in Cali cap. I. Quaesturam quinquennio antequam per leges liceret, et post eam Consulatum statim gessit. Sed quaenam illa ? Vide in Excurs. D.

Mentio

Vide Dionem de Tiberio, in lib. LIII. in actis anni DCCXXX. de Druso lib. LIV actis anni DCCXXXV.

2Sed neque tum fuisse dubitauerim qui eius modi preces occulti inluderent ; ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis uetus mos et priuignis cum uitrico leuior necessitudo quam auo aduersum nepotem.
Historica Politica Vocabulum

Quasi dicat. Tamen alii non illudebant, et attendebant haec initia et gradus ad Principatum esse. Quaesturam, inquam, extra ordinem aut aetatem datam, et solutionem a Vigintiuiratu, itemque attendebant uetus et ab Augusto institutum, non recens a Tiberio; quod si ille fecisset, qui uitricus tantum istorum erat (Tiberii et Drusi) : cur non Tiberius in nepotibus usurparet, magis iunctis ? Nepotibus tamen, adoptione : cum sanguine propatruus eorum esset.

Historica Politica

Attamen id fuit initium Caesaribus ad summum fastigium, et tunc petente Augusto priuignis Tiberio, atque Druso quaesturam ante tempus, et solutionem XXuiratus, respiciebant homines fere ueterem morem : praecipue quia minor erat causa, leuiorque coniunctio sanguinis Augusto cum Tiberio et Druso, quam Tiberio cum Germanico.

3Additur pontificatus et, quo primum die forum ingressus est, congiarium plebi, admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. Auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae, Drusi filiae.
Controuersia Ego Religio

De Nerone agit Germanici F. quem tamen ego Pontificem, in lapidibus, qui data opera honori eius et memoriae positi, non lego. Exstat urna (a Caligula, ut e Suetonio colligas, dicata) Romae : OSSA. NERONIS. CAESARIS GERMANICI. CAESARIS. F. DIVI. AVG. PRON. FLAMIN. AVGVSTALIS. QVAESTORIS Et in Hispania marmor, quod amicus noster Carolus Clusius descripsit : NERONI. CAESARI GERMANICI F. TI. AVGVSTI. N. DIVI. AVG. PRON. FLAMINI. AVGVSTALI SODALI. AVGVSTALI Vbi cum Flamen utrobique insculpatur, non Pontifex: subuereri in mentem uenit, ne in cognato honore Tacitus si forte aberrarit.

Historica Mentio Realia

Id est Tironicii die, siue togae uirilis. Quo, auspicii caussa, tirones a patre proximisque sollenni officio in forum deduci, et inde in Capitolium solent. Notat Plutarchus in Bruto: et Valerius Max. lib. V. cap. IV. M. Cotta eo ipso die quo togam sumpsit uirilem, protenus ut e Capitolio descendit, C. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulauit. Suetonius in Augusto : Duodecimum et decimumtertium consulatum magno, id est, XVII, annorum interuallo, ultro petiit, ut Caium et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu, suo quemque trocinio deduceret in forum. In Tiberio : Romam reuersus, deducto in forum filio Druso. Munera etiam sportulasque dari tirocinio solere, obseruabis hic ex Tacito, et Suetonii Nerone, cap. VII. Deductus in forum tiro, populo congiarium, militi donatiuum proposuit. et Calig. cap. X. Nec in Principum modo liberis sed uulgo id seruatum, disco ex Plinio lib. X. Epist. Qui uirilem togam sumunt, uel nuptias faciunt, uel ineunt magistratum, solet totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum uocare, binosque denarios uel singulos dare.

Historica

Quod igitur supra est : Silani filiam Neroni uetustissumo liberorum Germanici pactam (lib. II.) pactam desponsamque fuisse credimus, nuptam deductamque non fuisse. Aut si fuit, factum abstulit, et locum huic fecit.

4Vtque haec secundo rumore, ita aduersis animis acceptum quod filio Claudii socer Seianus destinaretur : polluisse nobilitatem familiae uidebatur suspectumque iam nimiae spei Seianum ultra extulisse.
Opera

Explicat Suetonius, Claudii cap. XXVII. Drusum Pompeiis impuberem amisit, pyro per lusum in sublime iacto, et hiatu oris excepto: cui et ante paucos dies Seiani filia despondisset. Ita enim eum locum in Antiquis olim restituimus. Vide infra, initium lib. IV.

30

1Fine anni concessere uita insignes uiri, L. Volusius et Sallustius Crispus. Volusio uetus familia neque tamen praeturam egressa ; ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum uiguit primus adcumulator.
Historica Mentio

Munusne illud intelligit, quod Augustus instituit, Triumuiratum recognoscendi equites ? De quo Suetonius cap. XXXVII. An potius lectas ab eo decurias iudicum uult, (quod Censorium olim munus) honore a Principe dato ?

2Crispum, equestri ortum loco, C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adsciuit. Atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit, diuersus a ueterum instituto per cultum et munditias copiaque et adfluentia luxu propior.
3Suberat tamen uigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate prouecta, speciem magis in amicitia principis quam uim tenuit.
4Idque et Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos, cum omnia tribuerunt, aut hos, cum iam nihil reliquum est quod cupiant.
Ego Lectio Mentio Sensus

Ego membrum sic subiungo fato : deinde continua lego potentiae raro sempiternae iam satias capit, pro satiestas : qualiter Nonius a Lucretio, Accio, Terentio, Varrone, Sallustio, usurparum nomen scribit. Eodem sensu apud Liuium lib. XIIIsatias amoris in uxore ex multa copia capit, Ammianus lib. XVII Alimentorum, inquit, in iisdem satias condita. Item Cornelius infra, diuites satias in melius mutet.

Ego Mentio Stylus Vocabulum

Huius uocabuli usurpatio Cornelium antiquarium ostendit, usum nomine, quod L. Actio, Lucilioque, M. Varroni et salustio familiare Nonius testatur : ego his addo T. Lucretium ex li. V : Nil, ut opinor, ita ad satiatem terra ferarum. Et infra : — Iuuabant cum satiate tibi. sane et satias, et sonor, et apiscor, et anquiro, et quando, et propter, quibus hic noster utitur, uerba sunt a uetuastate repetita, quae ut ait M. Fabius, nonsolum magnos assertores habent, sed etiam afferunt orationi maiestatem. Nam et autoritatem antiquitatis habent, et quia intermissa sunt, gratiam nouitati similem parant, inquit ille.

31

1Sequitur Tiberii quartus, Drusi secundus consulatus, patris atque filii collegio insignis. Nam biennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
2Eius anni principio Tiberius, quasi firmandae ualitudini, in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, siue ut, amoto patre, Drusus munia consulatus solus impleret. Ac forte parua res, magnum ad certamen progressa, praebuit iuueni materiem apiscendi fauoris.
Lectio

Hic omnino desideratur alia portio alternatiuae orationis.

Mentio Sensus Vocabulum

Id est obtinendi. Apisci namque a quo aptus, idem Pompeio quod adipisci est.

3Domitius Corbulo, praetura functus, de L. Sulla, nobili iuuene, questus est apud senatum quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. Pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant ; contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae propinqui nitebantur.
Realia

In theatro olim discreta loca : nondum, ut uides, in Circo aut Amphitheatro. Alias, caussa non fuisset huic querelae. Discreuit primus Claudius Imp. et in Circo, (Suetoniii uerba sunt cap. XXI.) propria Senatoribus constituit loca, promiscue spectare solitis. Tamen Augusti temporibus decretum Patrum fuit, ut quoties quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret Senatoribus, ait idem Sueton. in August. cap. XLIV. Sed id extra urbem dumtaxat fuit firmum.

4Certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum, qui iuuentutis inreuerentiam grauibus decretis notauissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit ; et satisfactum Corbuloni per Mamercum, qui, patruus simul ac uitricus Sullae et oratorum <ea> aetate uberrimus erat.
Mentio Opera

Si animus est, consule Electa mea, capite de lictoribus. Et adde quod in Plutarchi Gracchis scribitur, C. Veturio mortem allatam, quia Tribuno in forum uenienti non decessisset.

Opera

Dico lib. VI.

Lectio

Malim, ea aetate.

5Idem Corbulo, plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et imperuia clamitando, exsecutionem eius negotii libens suscepit ; quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis, quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeuiebat.
Historica Opera

Mancipes hic, qui uias publicas reficiendas quaestus sui caussa redimebant. Hyginus: Viae publicae et Curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Lapis Romae in hortis Carpensibus, CN. CORNELIO. CN. F. SAB. MANCIPI. VIAE. APPIAE. Sed qui magistratus ? Credo, intelligit minores, id est Curatores uiarum qui ab Augusto. Vide Excurs. in E.

Historica Mentio

Non nunc tantum, sed et postea iterum sub Caio : et uir cetera magnus, haesit in his calumniae sordibus, bonis omnibus inuitis. Vide Dionem lib. LIX.

Ego Historica

In possessorum uidelicet, qui agros haberent uiae uicinos. Quasdam enim uias collaticia pecunia tueri finitimi debebant : ut uulgo hodie. Hyginus manuscriptus : Viae publicae auctorum nomina obtinent, et Curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Nam et quarumdam tutelae a possessoribus, per tempora, certa summa exigitur.

Realia

Hasta olim ponebatur in publica bonorum uenditione et auctione, ut ex Cicerone Philipp. 2. patet, Hasta posita pro aede Iouis Statoris, bona, bona inquam Cn. Pompeii Magni uoci acerbissiimae subiecta praeconis. et in 4. Quos non bonorum donatio, non agrorum assignatio, non infinita Pompeii hasta satiauit. Et a Tacito lib. 13. dicitur ius hastae aduersus inopes inclementer augere, quod ex praedictis intelligitur.

32

1Neque multo post, missis ad senatum litteris, Tiberius motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit iudicioque patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore ualidum et bello suffecturum.
2Quod initium Sex. Pompeius agitandi aduersus Manium Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusauit, aduerso senatu, qui Lepidum mitem magis quam ignauum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat. Igitur missus in Asiam et de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret.
Ego Historica Mentio Politica

De prouinciis quae populo Romano relictae ab Augusto, earumque administratione pleraque docte notata uiris magnis. Pauca sunt quae addantur, luci historiae. In eas missos proconsulibus, missos sorte, missos in annum, recte adnotatum est, item consulares duos, Asiam et Africam, reliquas praetorias, quas decem enumerat Strabo in ipso sine operis elaboratissimi. Sed hoc addendum, sortitos eas prouincias consulares et praetorios secundum ordinem quo eos magistratus in urbe gessissent. Nam Asiam et Africam sortiti anno suo consulares duo, qui antiquiores ceteris consularibus. Anno suo dico, quia arcanum imperii illud ab Augusto, ne imperia continuarentur, ut magistratus deposito honore maneret in urbe saltem quinquennium ante quam prouinciam sortirentur, Dio, Suetonius. Itaque non statim euirato magistratu praetores aut consules ibant in prouincias, sicuti in ueteri Republica sed post quinquennium ; interdum etiam post sexennium, septennium, aut eo tardius. Id fiebat, quia non ut ante, duo tantum consules quoque anno, sed suffectis aliis post paucos menses crescebat numerus consularium. Itaque duo antiquiores sortiebantur inter se eas prouincias Asiam et Africam ; sicuti praetorii secundum ordinem gesti magistratus etiam caeteras sorte ducebant : in quis si pluribus eiusdem anni magistratibus locus non esset, praelati in sorte mariti caelibibus, parentes orbis, ex legibus Iuliis et Papia. Apud Tacitum propius uidebis referri, quis quo anno Asiam, quis Africam tenuit ; obserua fastos : uidebis eo ordine mitti in eas prouincias quo consules fuere. Clareque id Tacitus ipse indicat, fine huius libri : Ita sors Asiam eum qui Consularium Maluginensi proximus erat conlata. Inde est quod paullo ante idem Maluginensis anno suo sortiri uult Asiam, quamuis flamen dialis. Inde quod hic Lepido sine sorte datur Asia, quia Africa extra ordinem exempta sorti. Inde, quod in Suetonii Galba, prohibitus a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum. Inde apud nostrum hunc in Agricola : Aderat iam annus quo proconsulatum Asie et Africa sortiretur, hoc est, sorte duceret utram earum regeret. Quod minus animaduersum suspectum mendi locum fecit eruditissimo Lipsio. Haec ordinaria et solennia. At factum interdum urgentibus prouinciarum rebus, ut dilata in proximum annum sorte unius e consularibus, altera prouincia extra ordinem iudicio principis uel senatus mandaretur : quod in Asia nescio an factum, pacata et quieta prouincia. In Africa turbidiore non semel accidit. Apud Suetonium, Galba Africam proconsule biennio obtinuit, extra sortem electum ad ordinandam prouinciam, et intestina dissentione et barbarorum tumultu inquietam. Idem exeplum hic, ubi Blaesus extra ordinem electus Africae pacandae, et sequenti anno continuatus. In Suetonii Vitellio causa alia, quod ille duobus annis in Africa : nam priore sortitus eam ex consulatu ordinario ; altero legatus fratris, qui in consulatu suffectus ipsi, et ideo sequenti anno sortitus consularem prouincia. Causa alia imperii extraordinarii apud Xiphilinum in Tiberio, penuria consularium aut praetoriorum, qui exhausti eius tyranni saeuitia. τοσοῦτο γὰρ πλῆθος τῶν τε ἄλλων καὶ τῶν βουλευτῶν ἐξώλετο ὥστε τοὺς ἄρχοντας τοὺς κληρωτοὺς τοὺς μὲν ἐστρατηγηκότας ἐπὶ τρία, τοὺς δ´ ὑπατευκότας, ἐπὶ ἓξ ἔτη τὰς ἡγεμονίας τῶν ἐθνῶν, ἀπορίᾳ τῶν διαδεξομένων αὐτούς σχεῖν.

33

1Inter quae Seuerus Caecina censuit ne quem magistratum cui prouincia obuenisset uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret domi seruauisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse plures per prouincias quadraginta stipendia expleuisset.
Historica Moralia

Olim id insolens. Declamatores apud Senecam patrem, lib. IX. Controu. de Flaminio. Hic est Flaminius qui exciturus in prouinciam, uxorem a porta dimisit. Et alius : In hoc tecum uxorem non misimus ? Ut salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem. Ita lego locum eum et distinguo. Nec in crebro usu etiam temporibus Augusti. Ut ex Suetonii uerbis apparet, cap. XXIV. Disciplinam seuerissime rexit. Ne Legatorum quidem cuiquam, nisi, grauate, hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. Sed irrepsit : et Germanico Agrippina in prouinciis comes, ipsi Augusto Liuia.

Historica

Est ergo idem ille Caecina de quo supra lib. I. Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat.

2Haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentes externas traherentur : inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus conuertant.
3Non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum, sed, si licentia adsit, saeuum, ambitiosum, potestatis auidum ; incedere inter milites, habere ad manum centuriones ; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum.
Historica

Tangit Plancinam. Supra : Nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse.

4Cogitarent ipsi, quotiens repetundarum aliqui arguerentur, plura uxoribus obiectari ; his statim adhaerescere deterrimum quemque prouincialium, ab his negotia suscipi, transigi ; duorum egressus coli, duo esse praetoria, peruicacibus magis et impotentibus mulierum iussis, quae, Oppiis quondam aliisque legibus constrictae, nunc, uinclis exsolutis, domos, fora, iam et exercitus regerent.
Lectio

Haud absurde legas, nunc uinclis exolutis.

Historica Mentio

Oppiam legem tulit C. Oppius in medio, ut ait Liuius, ardore Punici belli notissima contentione M. Portii Catonis. per Oppias autem et illas, et alias haud absimiles significauit.

Ego Iura Mentio Stylus

Lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico distringendis mulierum cultibus tulerat, si dumtaxat una fuit, quid est quod eius meminerit Tacitus in numero pluratiuo ? sic Tertullianus profert leges Iulias et leges Papias. sic Vlpianus caducarias leges. sic Plinius Voconias et Iulias leges, ut alias obseruaui. Equidem usos autores ea dicendi forma nihil ob aliud puto, quam ut aplificatione, per numerum multitudinis aliquid maius elocuti fuisse uideantur.

34

1Paucorum haec adsensu audita ; plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
2Mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae ueterum <in> melius et laetius mutata ; neque enim, ut olim, obsideri Vrbem bellis aut prouincias hostiles esse ; et pauca feminarum necessitatibus concedi, quae ne coniugum quidem penates, adeo socios non onerent ; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. Bella plane accinctis obeunda ; sed reuertentibus post laborem quod honestius quam uxorium leuamentum ?
Lectio

Videtur legendum duritiae, non duritie. Et paulo post : Caesium Cordum proconsule Cretae, etc., non proconsulem. Et ita est in vv. cc. ex antiqua formula.

3At quasdam in ambitionem aut auaritiam prolapsas. Quid ? ipsorum magistratuum nonne plerosque uariis libidinibus obnoxios ? Non tamen ideo neminem in prouinciam mitti. Corruptos saepe prauitatibus uxorum maritos. Num ergo omnes caelibes integros ?
4Placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus ; remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit. Frustra nostram ignauiam alia ad uocabula transferri : nam uiri in eo culpam si femina modum excedat.
Historica

Lex Oppia lata est ad coercendum mulierum luxum. Eaque cauebatur, ne mulier plus semuncia auri haberet, neu uestimento uersicolori uteretur, neue iuncto uehiculo in urbe, oppidoue, nisi sacrorum publicorum causa, ueheretur. Ea demum postea est antiquata, ut est apud T. Liuium.

5Porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum aduersarumque. Simul sexum natura inualidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. Vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia ; quid fore si per plures annos in modum discidii oblitterentur ? Sic obuiam irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum Vrbis meminissent.
6Addidit pauca Drusus de matrimonio suo : nam principibus adeunda saepius longinqua imperii. Quotiens diuum Augustum in Occidentem atque Orientem meauisse comite Liuia ! Se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentes iturum, haud semper aequo animo, si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente diuelleretur. Sic Caecinae sententia elusa.
Historica

Non plus trium. Infra : Esse illi coniugem, et tres liberos.

35

1Et proximo senatus die, Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M. Lepidum et Iunium Blaesum nominauit, ex quis pro consule Africae legeretur.
Historica Lectio Mentio

Duone ergo Lepidi eo tempore praenominibus iisdem ? Nam alius certe ab isto, qui Proconsul Asiae, pagina superiore. Non censeo : Manium censeo praenomen fuisse huic, non Marcum, facili scriptorum in nota ea lapsu. Et hercle Manium Lepidum supra reperies dare, Lepidae, quae damnata, fratrem. Diuersa etiam ingenia istorum. Marcus, ignauus, secors : Manius, prudens, grauus, saeuis aliorum adulationibus aduersus. Quem Tacitus ex professo laudat lib. IV. Repono ergo ubique Manium, in eo Lepido qui in Senatu et in urbe.

2Tum audita amborum uerba, intentius excusante se Lepido, cum ualitudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, auunculum esse Seiani Blaesum atque eo praeualidum.
3Respondit Blaesus specie recusantis, sed neque eadem adseueratione et consensu adulantium adiutus est.

36

1Exim promptum quod multorum intimis questibus tegebatur. Incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et inuidiam in bonos excitandi, arrepta imagine Caesaris ; libertique etiam ac serui, patrono uel domino cum uoces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
Historica Opera Religio

Graeci moris fuit, ad uim iniuriamque arcendam, confugere ad templa, statuas, aras. Eo genere tutelae frequenter supplices utebantur, frequentissime serui. Vide nostra in Excurs.F.

Historica

Notum est morem olim fuisse confugiendi ad statuas Principum de quo a Iustiniano in Codice, Cum uero Principum statuae asylum omnibus aperuissent, seruis quoque ius datum est ad eas confugiendi. Seneca de clementia, Seruis ad statuam licet confugere, cum in seruos omnia liceant. Dum ad statuas erant serui, eos non licebat uerberare, aut illinc abstrahere. Tacitus lib. 4. de Agrippina loquens, celeberrimo fori effigiem Diui Augusti amplecti.

2Igitur C. Cestius, senator, disseruit principes quidem instar deorum esse, sed neque a dis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium aliaue Vrbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur.
Historica Stylus

Nescio an moris Tacito inter titulos addere, Senator. Et quid hic opus ? Aut quis nesciat in Senatu non nisi Senatorem disseruisse ? Ambigo (non enim affirmo) an non Senior substituendum : ad discrimen. Quia reperio illo aeuo duos Cestios fuisse, patrem et filium. libro VI. infra. Admonuit Cestium patrem. An magis placet, Senatu ? quod esse in Senatu : ille ipsi Tacito per crebra.

3Abolitas leges et funditus uersas, ubi in foro, in limine curiae, ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnauisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam.
Vocabulum

A glossa uidetur, Ius. Experiri enim, pro iure agere, frequentissimum priscis.

4Haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam conuictamque attineri publica custodia iussit.
Historica Vocabulum

Publicam custodiam, puto carcerem : discretamque a militari.

Iura Mentio Sensus

Rei aut sibi ipsis, aut fideiussoribus creduntur : iidem aut militibus comittuntur, quae militaris custodia, Cornelio : aut in carcerem recipiuntur, Vlpiano autore. Hos in publica uincula coniici Venuleius et Papinianus dixere, lex Iulia de ui, in uinculis custodia re publica esse, ut pro eodem accipiamus carcere, custodia publica, uinculis publicis attineri. Alias uinculorum appellatio, uel publica uel priuata significat : custodia uero nomen, tantum custodiam publicam, autore saturnino Digesta de uerborum sginficatione.

37

1Et Considius Aequus et Caelius Cursor, equites Romani, quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum, praetorem, petiuissent, auctore principe ac decreto senatus puniti.
2Vtrumque in laudem Drusi trahebatur : ab eo, in Vrbe inter coetus et sermones hominum obuersante, secreta patris mitigari. Neque luxus in iuuene adeo displicebat : huc potius intenderet, diem aedificationibus, noctem conuiuiis trahere, quam solus et nullis uoluptatibus auocatus maestam uigilantiam et malas curas exerceret.
Controuersia Historica Lectio Mentio Opera

Verane haec lectio ? Si est, interpretor in Druso notari studium aedificandi, et crebras insanasque substructiones. Ex sententia scriptoris Graeci apud Suidam: ... Nam hoc tolerabile, praequam illud Ferreti. Aedificationibus, ait, pro eo quod est emendandis rebus : nisi in uerbo mendum sit. Sed est profecto, me quoque iudice, mendum quis enim apud Romanos uiro principi aedificationes uitio dedit ? Laudi potius : ut M. Agrippae, Augusto aliisque. Et ut uitium sint : quis scriptor id prodidit de Druso ? Cuius monumentum ullum aedificiumue suspicione non tango. Lego, editionibus. Conuenienter sane ad Drusi mores. Nam Editiones, proprie spectacula muneraque : Editores, qui ea praebent, ut in Saturnalibus dixi. Diem ergo trahebat Drusus editionibus, siue spectaculis : noctem, conuiuiis epulisque. Notat utrumque id uitium in eo scriptores. Noster supra: Edendis gladiatoribus Drusus praesedit, quamquam uili sanguine nimis gaudens. Quod in uulgus formidolosum, et pater arguisse dicebatur. Vbi uides describi studium eius in gladiatores, non sine saeuitiae nota. Nec in gladiatores modo, sed et histriones, scenicosque. Dio : τοῖς τε ὀρχησταῖς οὕτω προσέκειτο ὥστε καὶ στασιάζειν αὐτοὺς καὶ μηδ´ ὑπὸ τῶν νόμων, οὓς ὁ Τιβέριος ἐπ´ αὐτοῖς ἐσενηνόχει, καθίστασθαι. Id est, Pantomimis adeo deditus fuit, ut ad seditiones concitaret eos, neque legibus, quas Tiberius super iis tulerat, parere sineret. Iterum : τῷ δὲ δὴ Δρούσῳ τῷ υἱεῖ καὶ ἀσελγεστάτῳ καὶ ὠμοτάτῳ, ὥστε καὶ τὰ ὀξύτατα τῶν ξιφῶν Δρουσιανὰ ἀπ´ αὐτοῦ κληθῆναι, ὄντι καὶ ἤχθετο καὶ ἐπετίμα καὶ ἰδίᾳ καὶ δημοσίᾳ πολλάκις. Id est, Druso autem filio, cum petulantissimus et crudelissimus esset, (adeo ut gladii acutissimi, Drusiani ab eo uocentur) uehementer succensuit, publiceque ac priuatim saepe inclamauit. Crudelis ergo Drusus, et ideo cruentis illis spectaculis gaudens : quae sibi non in publico solum, ut opinor, sed saepe domi repraesentabat et in hortis. De ebrietate eius, uide eumdem lib. LVII. Haec Taciti mens, haec lectio : me quidem iudice. Sed qui gladii illi Drusiani, quos Dio nominat ? Vide, si lubet, in Excurs.G.

Lectio

pro eo quod est, emendandis rebus : nisi in uerbo mendum sit.

38

1Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. Et Ancharius Priscus Caesium Cordum, pro consule Cretae, postulauerat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
non classé

Plinii uerbis, unicum crimen eorum, qui crimine uacabant.

2Caesar Antistium Veterem, e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus, ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate, Cotye [fratre] interfecto, bellum aduersus nos uoluerat. Igitur aqua et igni interdictum reo adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae opportuna.
Historica

Minime hercle fratre, sed (Tacito ipsi si fides) fratris filio. Ita enim lib. II. scriptum : Omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat. Quod defuncto Augustus partem Thracum Rhescuporidi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. Et Velleius : Qua ille prudentia Rescupolim interfectorem fratris sui filii Cotyis euocauit. Quin humani ergo aliquid Tacitus hic passus sit, nemo negauerit.

Historica Iura Mentio

Mos in uetere republica fuit, quo in aliquam inuidiam aut crimen uocati, sua uoce respondendum haberent, ut idem ait Dialogo de Oratoribus. Quod prius Graecis uetustissimis usitatum comperio, ex Pausaniae Atticis, cum Halirrhotio occiso, Mars Athenis causam dixerit, eo ipso loco, qui exinde Areopagi nomen habuit. sic oliam iam Romae T. Manlio indicta causa dictio, et filii opera remissa legitur. Liuii VII. Vnde est quo idem ait : Nihil tam aequandae libertatis esse, quam potentissimum quemque posse dicere causam. Item apud Tranquillum, Tiberius Praefectum alae, de ui et rapinis reum, causam in senatu dicere coegit; et alibi, Citati ad causam dicendam. Ideoque Seneca lib. 6 Declamatione 5 sic habet : Omnia legitime peracta sunt : accusator suo loco dixit, reus suo respondit. Quare quod ita moris esset, supra Cornelius scripsit : Piso relatus domum, tanquam defensionem in posterum meditaretur : et hoc loco, Antistium Veterem ad causam dicendam a Tiberio coactum : et supra libro quarto, Lucilius Capito reus ipse causam dixit. Et infra lib. XV Vbi ad dicendam causam introissent, laetatum erga coniuratos

3Nam Thraecia, diuiso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellienus Rufus, insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellienum incusans popularium iniurias inultas sinere.
4Coelaletae Odrusaeque et Dii, ualidae nationes, arma cepere, ducibus diuersis et paribus inter se per ignobilitatem ; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. Pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur, ut remotos populos concirent ; plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.
Historica Lectio

A Plinio Celaetae dicuntur : a Dione lib. LIV. Σιαλέται sed corrupte. Qui autem, Alii ? Populi nomen, sed peruersum. Placuit in Epistolicis, Astii, reponi et caussam uide. At nunc uerum censeo, Dii quae uox abiit in alii, linea tantum diducta. Similis error notatus mihi infra, in Agricolae uita. Dii autem, montani Thraces. Locuples auctor Thucydides lib. II. παρεκάλει δὲ καὶ τῶν ὀρεινῶν Θρᾳκῶν πολλοὺς οἱ Δῖοι καλοῦνται, τὴν ῾Ροδόπην οἱ πλεῖστοι οἰκοῦντες·

Historica

Describit eam Strabo lib. VII. in Astorum regione: Ὑπέρκειται δὲ τοῦ Βυζαντίου τὸ τῶν Ἀστῶν ἔθνος,(ex Liuio,... leg. esset) ἐν ᾧ πόλις Καλύβη, Φιλίππου τοῦ Ἀμύντου τοὺς πονηροτάτους ἐνταῦθα ἱδρύσαντος Id est: Superiacet Byzantium Astorum gens, in qua opidum Calybe, in qua Philippus Amyntae F. pessimos quosque collocauit. Dicta eadem est, Trimuntium, Poneropolis, GREC, caussis claris e Strabone.

39

1Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac leues cohortium mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis uagabantur, ipse robur peditum ad exsoluendum obsidium ducit.
Ego Historica Mentio Opera

Sunt qui illum uelint esse, cuius Breuiarium historiae in manu: serium doctum, quantumuis opus, sed plenum adulationis foedissimae, cuius me pudet. Nec abnuerim, quin ille sit. Meruit seruitio tam proiecto euehi ad res magnas. Quamquam modicus originis, ut ipse fateri uidetur, et diu tantum Trib. militum : postea praefectus Tib. Caesaris per nomen annos aut Legatus, ait ipse lib. II. Praenomen tamen illi in uulgatis libris est, Caius : nec id moueor. Nam Priscianus lib. VI. eumdem Marcum appellat : noster hic Publium. Quam confundi illa soleant, doctus scio.

Controuersia Ego Historica Lectio

Beatus in uita C. Velleii Paterculi haud dubie Tacitum hic locutum scribit de illo omnium quotquot supersunt, quotque fuere, historiae Romanae eloquentissimo scriptore. Ego propter Caium, quod illius, et Publium, quod huius praenomen est, diuersos eo usque putabo, quo mihi de eodem uel exemplar uetus, uel certior persuaserit coniectura.

2Simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentes regisque opportuna eruptione et aduentu legionis. Neque aciem aut proelium dici decuerit, in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.

40

1Eodem anno Galliarum ciuitates ob magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptauere, cuius exstimulator acerrimus inter Treueros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrouir ; nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana ciuitas olim data, cum id rarum nec nisi uirtuti pretium esset.
Lectio

Forte, bene facta.

Historica

Sine dubio olim rarissime quis donabatur ciuitate Romana. Postea tanem qui ea donati erant, non tamen cum tribubus ius ferendi suffragii habebant, uel ad honores, et magistratus admittebantur, nisi ius suffragii impetrassent. multique dabatur ciuitas sine suffragio. Postea tamen latius hoc ius haberi coepit. T. Liuius ait Acerranis ius ciuitatis Romanae donatum sine latione suffragii Tacitus li. 11. ait Gallos Comatos pridem ciuitatem Romanam assecutos, ius honorum in urbe adipiscendorum expetiuisse. Idem lib. 17. scribit Lingonibus ius ciuitatis Romanae ciuitatis Romanae ab Othone datum.

2Ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrouir propiores Gallos concire.
3Igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, grauitate faenoris, saeuitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio. Egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam imbellis urbana plebes, nihil ualidum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
Historica Mentio

Ita hoc habet prouinciales et opida, cum tributis grauibus premerentur, aliisque extra ordinem oneribus: pecuniam mutuam capiebant a diuitibus illis Romanis, idque grandi faenore. Vnde haec querela, et in Cicerone exempla iam tunc sunt; et Dio scribit Senecam caussam rebellioni Britannicae, sub Nerone, dedisse, quod quadringenties HSS. grandi faenore creditum, subito uniuersum repetiisset.

41

1Haud ferme ulla ciuitas intacta seminibus eius motus fuit ; sed erupere primi Andecaui ac Turoni. Quorum Andecauos Acilius Auiola, legatus, excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat, coercuit ;
Controuersia Historica Mentio

Hic ille ipse, quem Plinius insigni exemplo, elatum in rogo reuixisse tradidit: et quia subueniri non potuit, uinum exhaustum. Nam quod Onufrius aliique ad illum Acilium referunt, qui consul externus Claudio: desinant licet erroris. Manifestus ἀναχρονισμὸς est. Nam ecce Valerius (quem scripsisse omnes scimus Tiberio imperante) lib. I. cap. VIII. eandem historiam recensuit. Quomodo autem ille operi suo inseruerit, quod post Claudium gestum.

2Turoni legionario milite quem Visellius Varro, inferioris Germaniae legatus, miserat oppressi eodem Auiola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui tulere auxilium, quo dissimularent defectionem magisque in tempore efferrent.
Historica

Nominatur in lapide Romae, L. VISELLIVS. C. F. VARRO CVRATOR. RIPAR. ET ALVEI TIBERIS. Hicne, an alius ?

3Spectatus et Sacrouir, intecto capite, pugnam pro Romanis ciens, ostentandae, ut ferebat, uirtutis ; sed captiui, ne incesseretur telis, adgnoscendum se praebuisse arguebant. Consultus super eo Tiberius, aspernatus est indicium aluitque dubitatione bellum.

42

1Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treueris, militia disciplinaque nostra habebatur, ut, caesis negotiatoribus Romanis, bellum inciperet ; paucique equitum corrupti, plures in officio mansere.
2Aliud uulgus obaeratorum aut clientium arma cepit ; petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones utroque ab exercitu, quas Visellius et C. Silius aduersis itineribus obiecerant, arcuerunt.
Historica Mentio

More Galliae. Vide Caesarem commentar. I.

Controuersia Ego Lectio Realia

Non adsentior uiro doctissimo, qui illustrando huic loco mittit nos ad Varronem de Re Rustica lib. I. XVII. Nam quod ibi legimus, quos obaeratos nostri vocitarunt, nihil ad Taciti et Caesaris obaeratos. Et aperte scribendum operarios, ut ex serie totius capitis clarum, manuducente uetere scriptura, oberarios, quam et optimus atque eruditissimus Victorius e suis libris adnotauit, et ego ipse legi in optimo regiae bibliothecae libro, qui per omnia sere similis optimo illi Victoriano ; hoc melior quod postrema pagina in eo superest, quae abfuit ab altero, et quia abfuit, extrema Varronis librorum clausula corruptissima, quam iuuabit obiter restitutam hic dare ; editur vulgo. Nos haec : at strepitus a dextra, et eccum recta candidatus noster designatus aedilis, cui nos occurrimus : et gratulati in Capitolium prosequimur, ille inde eundo suam domum, nos nostram. Opinionis nostrae sermonem de pastione uillatica summatim hunc quem exposui habeto. At quanto melius in illo ueteri : Et cum lata candidatus noster designatus aedilis se in villam ; cui nos occidimus, et gratulati in Capitolium prosequimur : ille inde endo suam domum, nos nostram. Opinioni noster sermone de pastione villatica summatim hoc quem exposui habito. Egregie, si addas scribendum, nos nostram, ô Pinni noster. Nam hic liber scriptus ad Q. Pinnium, ut primus ad Fundaniam uxorem, alter ad Turannium Nigrum, endo suam domum, habet ab Ennio. Occidere pro occurrere, notum ex Festo, et Plauto. Iam illa, se in villam, eleganter addita, quia illi in villa publica, ubi expectauere candidatum : dixerat enim ; Respectantibus nobis, quod eo candidatum nostrum uenturum sciebamus. Nam ita scribendum, non et candidatum, ut uulgant. Vnum est in ueteri scriptura, quod nondum intellexi, quid sibi velint illa, cum lata, nisi sit, cum lata turba de hoc quaeramus amplius. At de toto illo cap. XVII lib. I et de operariis illis plura alio loco.

3Praemissusque cum delecta manu Iulius Indus, e ciuitate eadem, discors Floro et ob id nauandae operae auidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit. Florus incertis latebris uictores frustratus, postremo, uisis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. Isque Treuirici tumultus finis.

43

1Apud Aeduos maior moles exorta quanto ciuitas opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodunum, caput gentis, armatis cohortibus Sacrouir occupauerat, <ut> nobilissimam Galliarum subolem, liberalibus studiis ibi operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum adiungeret ; simul arma occulte fabricata iuuentuti dispertit.
Controuersia Ego Opera

Digna res nota, quod iam tunc ea urbs hospitium Musarum. Nam Rhenano quae laeua mens fuit, cum gloriam eam transferre uoluit ad Augustocliuienses ? Scilicet indigni hac gloria nos Galli. Tueor et retineo in Excurs. H.

Lectio

Castigaui, Liberalibus studiis ibi operatam.

2Quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum uenabulis et cultris quaeque alia uenantibus tela sunt. Adduntur e seruitiis gladiaturae destinati, quibus more gentico continuum ferri tegimen ; cruppellarios uocant, inferendis ictibus inhabiles, accipiendis impenetrabiles.
Opera Realia

E Gallia genus gladiatorum, qui Mirmillones : quorum arma hic descripta. Vide Saturnalia nostra.

Lectio Vocabulum

Non alibi ea uox mihi lecta. Haesi ne Clibanarios scribendum esset. Nazarius in Laudatione Constantini: Quae enim illa fuisse dicitur species : quam atrox uisu ? Quam formidolosa ? Operimento ferri equi atque homines pariter obsepti. Clibanariis in exercitu nomen est: superne omnibus tectis, equorum pectoribus demissa lorica et crurum tenus pendens, sine impedimento gressus a noxa uulneris uindicabat. Ammianus lib. XVI. Sparsique cataphracti equites, quos Clibanarios dictitant. Iterumque: Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum Clibanario nostro congressum, tegminibus ferreis abcondito bellatori nocere non posse. Vocem peregrinam et Persicam esse, suadeor Lampridii uerbis in Seuero. Centum millia equitum eorum fudimus Cataphractarios quos illi Clibanarios uocant. Alioqui non incommode a Graeco κλίβανος deduxeris quod ... definit Moschopulus. Et Clybanus apud Leonem Imp. passim, pro thorace quo pectus tegitur. At hic tamen nihil mutem : et fortasse Crupellarii pedites fuerunt, non equites. Sane ex Taciti narratione non colliges pugnasse eos ex equis.

Lectio

Legerem, quibus more gentis continuum ferri tegimen, nisi libro quinto sic quoque loqueretur, quorum, inquit, Sceptuchi utrimque donis acceptis, more gentico, diuersa induere. Sed suspicor hanc elegantiam librario ferendam acceptam. De qua re mentem nostram aperuimus in Annotationibus constructionum locutionumque quibus Tacitus utitur.

3Augebantur eae copiae uicinarum ciuitatum, ut nondum aperta consensione, ita uiritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur, utroque bellum sibi poscente. Mox Varro, inualidus senecta, uigenti Silio concessit.

44

1At Romae non Treueros modo et Aeduos, sed quattuor et sexaginta Galliarum ciuitates desciuisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
Historica Mentio

In certas gentes uidentur Galliam diuisisse. Strabo lib. IV. Lugduni aram Augusto exstructam ait a communi Galliae : cum inscriptione LX gentium. Quod in numis etiam M. Antonii legimus, LVGDVNI. A. XL. libentius ad gentium numerum retulerim, quam ut alii, ad annorum coloniae conditae. Appianus in Celtico ampliore numero ἒθνη τετρακόσια, in Galiis ponit, πόλεις ΧΧΧ ὀκτακοσίας

2Optumus quisque rei publicae cura maerebat ; multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
3An et Sacrouirum maiestatis crimine reum in senatu fore ? Exstitisse tandem uiros qui cruentas epistulas armis cohiberent ; miseram pacem uel bello bene mutari.
Mentio Politica Sensus Vocabulum

Principum rescripta, quibus scilicet illi uel ad praesentium postulata, uel ab absentium consultationes respondebant, epistolae dicta habemus in l. sed addes, 19 § 8 D. locat. l. diui fratres, D. de iure patron. l. 3 D. de testib. Sanctio enim imperatoria, epistola quandoque dicta. Ita epistola D. Adriani de peculio diuidendo inter mandatores et fideiussores, cuius fit mentio l. fin. C. de constit. pecun. Itaque Cornelius Tacitus inquit, quod quum Tiberius libellis acccusatorum frequentem insumeret operam, repertos tandem uiros, Florum scilicet et Sacrouirum, qui bellum intentantes cruentas epistolas armis cohiberent, id est Tiberium auerterent a decretis et rescriptis poenalibus, quibus accusatorum ob frequens crimens laesae maiestatis modo huic, modo illi attributum, libellis trucibus et sanguinolentis decretis et rescriptis respondebat, hoc est, quibus poena sanguinis reis accusatis infligebatur.

4Tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque uultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et uulgatis leuiora.

45

1Interim Silius, cum legionibus duabus incedens, praemissa auxiliari manu, uastat Sequanorum pagos, qui, finium extremi et Aeduis contermini sociique, in armis erant. Mox Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur : uiderent modo aduersos et aspicerentur ; id satis ad uictoriam.
2Duodecimum apud lapidem Sacrouir copiaeque patentibus locis apparuere. In fronte statuerat ferratos, in cornibus cohortes, a tergo semermos. Ipse inter primores equo insigni adire, memorare ueteres Gallorum glorias quaeque Romanis aduersa intulissent ; quam decora uictoribus libertas, quanto intolerantior seruitus iterum uictis.

46

1Non diu haec nec apud laetos : etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant. Contra Silius, etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis quod Germaniarum uictores aduersum Gallos tamquam in hostem ducerentur.
Stylus

Sallustianum est apud Nonium: Formidine attonitus, neque animo, neque auribus, aut lingua competere. Etiam tale hoc Liuii lib. V. Romani ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant.

2« Vna nuper cohors rebellem Turonum, una ala Treuerum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligauere Sequanos. Quanto pecunia dites et uoluptatibus opulentos, tanto magis imbelles Aeduos euincite et fugientibus consulite. »
Historica

Itane Turonium, an uerius Andecauum ? Ipse quidem paulloante narrauit : Andecauos Acilius Auiola, excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat, coercuit: Turonii, Legionario milite, quem Visellius Varro miserat oppressi.

Lectio

Ex loco inferiore, qui est lib. V, aliosque occultos consilit, etc., uidetur hinc scribendum, et fugientes consilite, etc.

3Ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites inuasere, nec cunctatum apud latera. Paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis aduersum pila et gladios ; sed miles, correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et corpora ; quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
Militaria Vocabulum

Quos hic Ferratos, ante Crupellarios uocauit, quibus continuum ferri tegimen. Hodie hab ent milites laminea pectoralia, aut thoraces. Hi enim utuntur lamineis thoracibus, corrupto et ab Italis sumpto uocabulo, Animas uocant, cum laminae dici debeant. Et lib. 17. Sarmatas ferrieis laminis uel e duro corio confectis uti scribit Tacitus.

4Sacrouir primo Augustodunum, dein metu deditionis in uillam propinquam cum fidissimis pergit. Illic sua manu, reliqui mutuis ictibus occidere ; incensa super uilla omnes cremauit.

47

1Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit ; neque dempsit aut addidit uero, sed fide ac uirtute legatos, se consiliis superfuisse.
2Simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alteraue ciuitas turbet, <…> omissa Vrbe, unde in omnia regimen. Nunc, quia non metu ducatur, iturum ut praesentia spectaret componeretque.
non classé

Nam in minoribus bellis, Principi, ut Claudianus ait, Vindictam mendasse sat est. Et ipsa Roma huic rei apud eumdem uatem : medium non deserit umquamCaeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.

3Decreuere patres uota pro reditu eius supplicationesque et alia decora. Solus Dolabella Cornelius, dum anteire ceteros parat, absurdam in adulationem progressus, censuit ut ouans e Campania Vrbem introiret.
4Igitur secutae Caesaris litterae, quibus se non tam uacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentes perdomitas, tot receptos in iuuenta aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.

48

1Sub idem tempus, ut mors Sulpicii Quirini publicis exsequiis frequentaretur, petiuit a senatu. Nihil ad ueterem et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus apud municipium Lanuuium ; sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub diuo Augusto, mox, expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis, insignia triumphi adeptus, datusque rector C. Caesari Armeniam obtinenti. Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat.
Controuersia Historica Mentio

Consul fuit anno urbis DCCXLII. cum M. Valerio Messalla. Quirinius a Dione, Iosepho, Tacito constanter appellatur : ut mirer cur maluerit Onufrius, Quirinus.

non classé

Tangit historiam solus, quod sciam, Strabo, lib. XIII. τὰς δὲ ο᾽Ὁμονάδεας Κυρίνιος ἐξεπόρθησε λιμῷ καὶ τετρακισχιλίους ἄνδρας ἐζώγρησε καὶ συνῴκισεν εἰς τὰς ἐγγὺς πόλεις, τὴν δὲ χώραν ἀπέλιπεν ἔρημον τῶν ἐν ἀκμῇ. Id est, Homonadenses autem Quirinius fame expugnauit, quattuor millia uirorum cepit et in uicinas urbes distribuit, regione spoliata omni iuuentute. At idem is etiam in Africa gessit, si Floro accredam, aut certe ueteribus eius libris. Nam libri ultimi, cap. ultimo, ubi legitur : Marmaridas atque Garamantas Furnio subigendos dedit : alter meus scriptus codex, Curinio, alter Quirino refert et puto recte.

Historica Mentio

Diu etiam post, in Syriam missus ad census describendos. De qua re multa Iosephus lib. XVIII. cap. I. II. et seq. Et mentio eius apud Lucam in historia sacra.

2Quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, quem auctorem C. Caesari prauitatis et discordiarum arguebat. Sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoraui, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
Historica Lectio Mentio

Ita emendaui olim, cum uulgo esset M. Folio. Hausi emendationem facile ex historia, quae apud Suetonium : Namque priuignum Caium Orienti praepositum, cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lollii comitis et rectoris eius. Item Plinium lib. IX. et Velleium lib. II. Fuit enim hic Lollius C. Caesari rector, quo more principibus iuuenibus etiam nunc dantur : et post illum P. Sulpicius Quirinius, Tiberio amicus. Caussa errori, quod in priscis libris sine geminatione fere, Lolio.

49

1Fine anni Clutorium Priscum, equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleuerat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si exstinctus foret, maiore praemio uulgaretur. Id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per uaniloquentiam legerat.
Historica Lectio Mentio

Vulgo, Clutorium. Sed Dio auctor sic emendandi, apud quem est, Γαίος Λουτόριος. Error ex adhaesu notarum, ut infra Panteius, qui est P. Anteius. Mentio huius aut alterius Lutorii apud Plinium lib. VII. cap. XXIX. ubi tamen male, Sutorio Prisco.

2Vt delator exstitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola Vitellia nihil se audiuisse adseuerauit. Sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae, consulis designati, indictum reo ultimum supplicium.

50

1Contra M. Lepidus in hunc modum exorsus est : « Si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria uoce Clutorius Priscus mentem suam et aures hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne seruiles quidem cruciatus in eum suffecerint.
Vocabulum

Id est, patibula crucesque.

Ego Lectio Mentio

Dioni et Xiphilino Γαίος Ασπάριος Πρίσκος hic est : lectione dixerim eo ueriore, quod praenomen equiti Romano tribuit.

2Sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et uestra exempla temperant et uana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac seueritatis non paeniteat. Saepe audiui principem nostrum conquerentem si quis, sumpta morte, misericordiam eius praeuenisset.
3Vita Clutorii in integro est, qui neque seruatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit. Studia illi, ut plena uaecordiae, ita inania et fluxa sunt ; nec quicquam graue ac serium ex eo metuas qui, suorum ipse flagitiorum proditor, non uirorum animis sed muliercularum adrepit.
4Cedat tamen Vrbe et, bonis amissis, aqua et igni arceatur ; quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur. »

51

1Solus Lepido Rubellius Blandus, e consularibus, adsensit ; ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus. Id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusauit, cum extolleret pietatem quamuis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipites uerborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret.
Ego Historica Iura Mentio Realia

Carcer ad terrorem inscrescentis audaciae, media urbe, imminens foro, Anci Marcii iussu extructus, a coercendo et continendo, quasi coarcer, nomen habuit. In eam coniecti, clusi, non tamen in uinculis omnes fuere, sicut refert Vlpianus CCXVI Digesta de uerborum significatione. Habuit autem carcer penitiorem sub terra locum, quod Tullianum a rege Tullio appellatur ; habuit et in plano locum alium uinculorum, ergastulum, opinor Nonio dictum. Illo indicta causa et inauditi, qui ducerentur, Tribunorum opem inuocabant, uel Taciti morem ducenti magistratui gerebant. Neque uero in carcerem ducti fuere ciues, nisi praetextu delicti, quod facinus indignum putarent, si quem in eo deprehendissent : quo casu etiam indemnati carcere clusi sunt, ex uinculis causam dicturi. sed et alias quandoque damnati in Prouincia, uinctique Romam quo appellassent missi, ex uinculis causam iterum dixere, uti senatui aut principi magis placuit. Inibi reus ceruicem securi Romanae subiiciebat, carnifex reum decollabat : quod fuisse Romani moris Liuii multiplex scriptum, et Seneca lib. IX declamatione II indicat. Indeque patet quod dicitur apud Florum, Iugurtha necatus in carcere. Item quod Pomponius refert Digesta de origine iuris, necatos in carcere quosdam ex Decemuiris. sic quoque Priscus hic ductus in carcerem statim exanimatus, et infra lib. V Paconianus in carcere strangulatus. Et ut semel dicam, in reos qui alicuius nominis, aut signationis essent, in carcere, in eos qui humilioris fortunae, palam animaduertebatur.

Historica Mentio

Videndum an hic sit, qui in aereis numismatibus dicitur C RVBELLIVS BLANDVS III VIR A A A F F, de quo item infra Tacitus mentionem facit.

2Igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem <decimum> ad aerarium deferrentur idque uitae spatium damnatis prorogaretur. Sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
Ego Historica Lectio

Interciderat nota numeri quam nos certis auctoribus restituimus. Suetonio in Tiber. cap. LXXV Nam cum Senatusconsulto cautum esset, ut poena damnatorum semper in decimum diem differretur Dione li. LVII καὶ δόγματι παραδοθῆναι ἐκέλευσε μήτ´ ἀποθνήσκειν ἐντὸς δέκα ἡμερῶν τὸν καταψηφισθέντα ὑπ´ αὐτῶν, μήτε τὸ γράμμα τὸ ἐπ´ αὐτῷ γενόμενον ἐς τὸ δημόσιον ἐντὸς τοῦ αὐτοῦ χρόνου ἀποτίθεσθαι Qui et idem repetit, fine libri LVIII. Nec aliud Seneca sensit De tranquillitate I. capite XIV Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla solicitudine exegisse? Mansisse uidetur id decretum, donec Theodosius Imp. clementissime conuicto et damnato reo dies indulsit triginta uitae: in l. si uindicari C. De poenis. Sidonius ergo non abest quin falsus sit, lib.I. Epist. qui id tribuit SC. Tiberiano. Ex uetere, inquit, SC. Tiberiano triginta dierum uitam post sententiam trahit Haec satis certa uidebantur, at turbant me Declamatores: inter quos Quinctilianus Themate declamationis CCCIII: Damnatorum, inquit, supplicia in diem tricesimum differantur. Et in ipsa Declamatione: Et mihi uidetur ideo constituta esse lex quae damnatum post tricesimum diem puniri uoluit: quoniam uidebat legum lator posse fieri ut deciperetur accusator. Item Calpurnius Flaccus (Pythoeo nostro auctores hos debemus) Declamat.XXV: Poena raptoris in diem trigesimum differatur. Nam uixisse istos ante Theodosii longe aeuum, satis claret. An igitur exolescentem rettulit dumtaxat ratamque Tiberianam legem habuit Theodosius et in Tacito, Dione, Seneca, suspicamur de mendo? An potius Declamatores illi in transcribendo uitiati a posteris sunt, et ad posteriorem illam legem aptati? Mehercle haereo. eo magis, quod Quinctilianum illum Augusti aeuo uixisse uolunt: quod ex hoc loco non potest.

Historica Mentio

In aerario tabulae publicae et acta senatus. Liuius lib.XXXV Verum cum sint notissimae sibi cum Consule inimicitiae, quid ab eo posse quemquam aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim factum S c. ad aerarium detulerit? Nec ante rata donec delata interea Auctoritas dicebatur, non Sc. ut ex Cicerone et Dione iam alii notarunt. Vide similem in Taciti locum lib. XIII de multis Aedilium

Historica

Nam prius Senatusconsulta solebant ad aerarium deferri, in quo leges in aes incisae recondebantur. Suetonius in Aug. cap. 94. Cum uero delata erant ad aerarium, non erat Senatui integrum ea reuocare, aut mutare, ut ex hoc loco facile est coniectare.

Historica Iura Lectio Mentio

Xylander ex Dione hunc locum restituere uoluit, sed non aliter quam Aldus Manutius ante multos annos excuserat, sic, ante diem X. ad aerarium, fauente Suetonio, Tiberii extremo ; Decimum enim significat X nota, quae conniuentibus excidit. Ad rem. Liuius auctor est, I, Valerio Potito, M. Horatio coss. institutur ut quae antea consulum arbitrio supprimebantur, uitiabanturque senatusconsulta, in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur. Postea aedilibus mandata cura plebiscita seruanti, in aerarium senatusconsulta delata sunt, quod hic testatur Cornelius.

Ego Iura Mentio Politica

Tiberius C. Lutorii mortem aegret tulit, non quod supplicio affectus, sed quod a senatu, se absente, damnatus esset. Quare senatusconsulto caueri uoluit, ne quis reus a senatu damnatus, intra diem decimum necaretur. Neue sententia contra reum lata, ante id tempus publicaretur : ut de sententia admonitus Caesar, licet absens, causam recognosceret, reo gratificaretur, ex uoluntateue de eo iudicium proferret. Has causas ferendi senatusconsulti retulit Dio lib. LVII quas praetermissas a Tacito, nolui silentio praeterisse.

52

1C. Sulpicius, D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta seueritate aduersum luxum, qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur. Sed alia sumptuum quamuis grauiora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur ; uentris et ganeae paratus adsiduis sermonibus uulgati fecerant curam ne princeps antiquae parsimoniae durius aduerteret.
2Nam, incipiente C. Bibulo, ceteri quoque aediles disseruerant sperni sumptuariam legem uetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
Historica

Augusti sumptuariam intellegit, de qua Agellius lib.II Postremo lex Iulia ad populum peruenit, Caesare Augusto imperante, qua pro festis quidem diebus ducenti finiuntur: Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdam festis, trecenti: nuptiis autem et repotiis HS millies esse. Etiam dicit Capito Atteius edictum Diuine Augusti an Tiberii Caesaris etc Quo loco claram mendam per occasionem tollo, legoque: "nuptiis autem et repotiis sestertii mille. Esse etiam dicit Capito" etc. Sestertium millies ad nuptias ut definiat ulla lex? non potest: nimis immane est. At sestertiis mille conueniunt et συμμετρίας habent cum numero priore, ducentorum trecentorumque. Ceterum hanc Tiberii curam intellexit Plinius lib. XXXIII cap.II hoc diuersus, quod C. Sulpicium Galbam aedilem nominat, non C.Bibulum, reiicitque in annum sequentem quo consules Vetus et Pollio : Tiberii demum, inquit, principatus nono anno, in unitatem uenit equester ordo annulorumque auctoritati forma constituta est, C. Asinio Pollione, C. Antistio Vetere coss anno urbis conditae DCCLXXV. Quod miremur, futili paene de causa. Cum C. Sulpicius Galba, dum iuuenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatur, questus esset in Senatu, uulgo institores eius culpae defendi anulis. Fieri tamen potest, ut iterata tunc ea inquisitio.

3Sed Tiberius, saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret uel retentum ignominiam et infamiam uirorum inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit, quarum sententia in hunc modum fuit :

53

1« Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid <e> re publica censeam ; in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus uobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam uiderem eos ac uelut deprenderem.
2Quod si mecum ante uiri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praeualida et adulta uitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
3Sed illi quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia implere uelim ; mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partes sustineo. Maius aliquid et excelsius a principe postulatur ; et, cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius inuidia ab omnibus peccatur.
4Quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar ? uillarumne infinita spatia ? familiarum numerum et nationes ? argenti et auri pondus ? aeris tabularumque miracula ? promiscas uiris et feminis uestes atque illa feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae ad externas aut hostiles gentes transferuntur ?

54

1Nec ignoro in conuiuiis et circulis incusari ista et modum posci ; sed, si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi ciuitatem uerti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt. Atqui ne corporis quidem morbos ueteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas ; corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus, haud leuioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
2Tot a maioribus repertae leges, tot quas diuus Augustus tulit, illae obliuione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae, securiorem luxum fecere. Nam, si uelis quod nondum uetitum est, timeas ne uetere ; at, si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est.
3Cur ergo olim parsimonia pollebat ? Quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis ciues eramus ; ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. Externis uictoriis aliena, ciuilibus etiam nostra consumere didicimus. Quantulum istud est de quo aediles admonent ! quam, si cetera respicias, in leui habendum !
Historica Mentio Politica

Quasi dicat, at nunc ex omni urbe mixto sumus. Vndique gentes ciuitate et honoribus donatae, itemque non donatae confluximus. Quae uera sunt de illo aeuo: uel Senecam ad Heluiam uide, cap. VI.

4At hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod uita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie uoluitur. Ac, nisi prouinciarum copiae et dominis et seruitiis et agris subuenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque uillae tuebuntur !
5Hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps ; haec omissa funditus rem publicam trahet. Reliquis intra animum medendum est : nos pudor, pauperes necessitas, diuites satias in melius mutet. Aut, si quis ex magistratibus tantam industriam ac seueritatem pollicetur ut ire obuiam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor.
6Sin accusare uitia uolunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum auidum ; quas cum graues et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanes et inritas neque mihi aut uobis usui futuras iure deprecor. »
Ego

A prauis caussis animisque ortas, non ex merito meo.

Ego Lectio Mentio Politica Sensus

Curiose inquirenti mihi olim in hanc sententiam, uisum mendum, et probaui doctis : nunc, nisi fallor, ueram medicinam uidi. Rescribendum : simultates faciendas mihi relinquunt, fons mendi, ex ueteri scriptura, faciundas. Aediles incusauerant luxum generali oratione, gloriamque ex eo apti. Remedium ei malo in singulorum correptione, quod plenum inuidiae et simultatum, senatus ad principem retulerat Ille ambigua, ut solebat, oratione primum excusat in uniuersum emendari posse. Sub finem, iisdem qui gloriam ex reprehensione uitiorum quaesiuerant, relinquit emendationem singulorum, hoc est inimicitias faciundas. Et ne coacti uideantur, uult uideri relictum hoc ipsorum arbitrio, si paresse iudicent tantae rei. Sensit Senatus principis uoluntatem, et aedilibus, qui emendationem postulauerant, eam curam permisit. Indicio est Suetonius in Tiberio ; et quod Tacitus addit, Remissam Aedilibus idem curam, non est contra. Permissum enim uult aedilibus, ut in luxum inquirant ex sumptuariis legibus, remissa si quidem idem quod permissa, ut lib. I Annalium 10 remisit Caesar, pro permisit. Quod adseruit maximus Cuiacius Symmachus Ep. VIIII 6 : Actores absentium, quibus res longingue remittitur tanquam soluti legibus uiuunt ; quiniens procul positis nullus damnorum (sc. dominorum) terror incuirit. Et alia exempla passim. Sed quid fiet iis quae mox Tacitus addit, luxum illum et profusionem annonae ab Actiaca pugna ad Galbae imperium licentia summa exercita tandem post Vespasiani aeuum per se exsoleuisse. Scilicet, ut sumptuariis Augusti ac Tiberii legibus nullus magnus et rigidus uindex ; ita quod nunc aedilibus permissum, id exercuere in popinas ac uulgares coenas, non in procerum et magnatium insana conuiuia ; quod et Plinii locus de Galba aedile popinarum poenis famam aucupante indicio est.

55

1Auditis Caesaris litteris, remissa aedilibus talis cura ; luxusque mensae, a fine Actiaci belli ad ea arma quis Seruius Galba rerum adeptus est, per annos centum profusis sumptibus exerciti, paulatim exoleuere. Causas eius mutationis quaerere libet.
Lectio Stylus

Faciebam olim "rem Romanam adeptus"; nunc non muto. Est Archaismus et sic dictum ut "rerum potiri". Nam ita lib.VI Nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur.

2Dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur : nam etiam tum plebem, socios, regna colere et coli licitum ; ut quisque opibus, domo, paratu speciosus, per nomen et clientelas inlustrior habebatur.
3Postquam caedibus saeuitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora conuertere. Simul noui homines, e municipiis et coloniis atque etiam prouinciis in senatum crebro adsumpti, domesticam parsimoniam intulerunt, et, quamquam fortuna uel industria plerique pecuniosam ad senectam peruenirent, mansit tamen prior animus.
4Sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu uictuque. Obsequium inde in principem et aemulandi amor ualidior quam poena ex legibus et metus.
non classé

Simillimum, quod Panegyristes ad Theodosium: Tuae Imperator epulae mensis communibus parciores. hinc certatim in omnes luxuriae pudor, parcimoniae cultus inoleuit: et quiescentibus legum minis, subiit quemque (ita lego) priuatim paenitentia.

5Nisi forte rebus cunctis inest quidam uelut orbis, ut quem ad modum temporum uices, ita morum uertantur ; nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit. Verum haec nobis <in> maiores certamina ex honesto maneant !
Ego Lectio

In funesto hoc loco olim conclamaui. Forte, "nobis in maiores" id est, aduersum maiores, medicina, quae huic mortuo non faciet uitam.

Lectio

Quid si legatur, erga maiores certamina.

Ego Lectio

Scribo, nobis in maiores.

Lectio

Faernus addebat uocem aduersus, et ita legebat : Verum haec nobis aduersus maiores, etc. Sed incertum, an ea lectio ex coniectura sit, an ex uetere aliquo libro. Paulo post legebat : Non aemulationi, non odio, etc., pro eo, quod uulgo legitur, aemulatione, etc.

56

1Tiberius, fama moderationis parta, quod ingruentes accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis potestatem tribuniciam Druso petebat.
2Id summi fastigii uocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto, Tiberium Neronem delegit, ne successor in incerto foret. Sic cohiberi prauas aliorum spes rebatur ; simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
Historica

Ita cum Tacito plerique scriptores tradiderunt. Quos refellit Dio, lib. XLII ubi diserte scriptum :Caesarem admisisse ut Dictator in integrum annum diceretur et Tribuniciam potestatem per omne aeuum haberet. Non ergo uocis auctor Augustus. Sed hoc tamen uerum, Caesarem eo titulo publice non usum: usus est primus Augustus et dedit ei splendorem, ideoque origo eius non immerito relata ad ipsum.

Ego Historica Politica

Insignis locus, et curate expendendus ubi consulatio incidit, an principi designandus successor. Quaestio maxima, et cuius patres fecerim duas, primam, an reipublicae id expediat, alteram, an principi. In prima generatim hoc censuerim, expedire semper Reipublicae ne successor in incerto sit, qui, si quid humanitus accidat Principi, consensu omnium firmatus suscipiat gubernacula, cognito multis experimentis nasci maximas turbas, si princeps nullo certo successore moriatur, trahentibus ad se pluribus summam imperii cuius rei nullum clarius documentum imperio Alexandri Magni, quo nullum florentius, nec maius unquam fuit pro breuitate temporis, quo paratum primo, dein auctum : nec uenerat adhuc eo ut mole sua caderet, quod solet in magnis imperiis ; quum recens adhuc et florens nondum corruptionem ex senio metueret ; nisi si dicas, quod breui adoleuerat, breui perire debuisse ; ut contra quae magno molimine crescunt, diutius manere experimentis cognitum semper. Sed utut sit, nulla alia causa desolatum tam cito, quum quod moriens Alexander successorem sibi nullum certum reliquisset. Erat hinc filius paruulus adhuc in cunis, cui fauor a patre apud multos. Illinc frater Aridaeus, qui et studia multorum habuit memoria patris Philippi, qui ut non tam latum imperium quaesierat, ita ea fundamenta iecerat, sine quibus nec Alexander ad illa uenisset. Alia ex parte Perdiccam imperatorem sibi uolebant quidam ob annulum ab Alexandro moriente ipsi datum, et supremam uoluntatem principis quouis iure potiorem rati ; eius maxime, qui imperium relinqueret non a patre aut auo, sed a se paratum. Haec studia dum diuersos duces rapiunt in partes, pessum dedere partam Macedonum nomini tanto labore gloriam, quae non accidissent si obuiam itum ab Alexandro uino fuisset huic discidio. Sed nulla eius culpa, mortui ante quam de morte cogitandum sibi putaret ; exemplum tamen : quouis tempore facturum ex officio principem, si successorem destinet sibi. Quo exemplo contentus ero in hac parte prima : sequitur pars altera consultationis, an expediat principi, et destinario successoris munimento sit uino, an irritet scelera desperatorum. Qua in re consilium refert Tacitus diui Augusti, principis sapientissimi atque optimi : qui primus post fluctuantes Reipublicae Romanae reliquias inter tot aduersos, hos partium diuersarum, illos libertatis memores, gratae usque omnibus, nisi iis quibus status integer republica integra esse non potest, primus, inquam, inter tot obstantia constituerit sibi securam et longe pacatam dominationem summam, eius igitur consilium hoc fuit, diligendum a uino successorem, et destinatum augendum honoribus, ne successor in incerto sit ; sic cohiberi prauas aliorum spes ratus. Quod consilium secutus euentus felix comprobauit. Opponitur contra exemplum Galbae, qui securus pacatum imperium tenere potuit, nisi Pisonem sibi adoptando successorem designasset. Ante id factum enim Otho nihil mouebat ; perfecto, spe deiectus imperii tentauit extrema, perfecitque. Certa responsio huic exemplo. Malum id maximum in Republica quum plures uiuo principe sibi promittunt successionem ; sed nunquam maius quam ubi iis uariae causae quis freti, et ambigua certaturis uictoria ; aut ubi causa unus potior, alter fauore. Hoc in Tiberii et Galbae principatu animaduertere est. Causa melior Piso ; non quod ius aliquod ei, nam neque ex iure imperium, quod tum primum transierat a generis praerogatina ad electionis iudicium ; sed quod bonus, iustus, spe fore, ui sine uitio regeret Rempublicam tum fauor Galbae ; quae omnia suadebant eum praeferri. At militum fauor Othoni ; hoc est eorum, quorum in manu tum omnia. In Tiberii principatu duo successores uidebantur ostendi populo, Germanicus et Drusus ; utrique suus fauor, sua causa. Hic, quia filius principis, praeualuit amore patris ; inferior gloria belli, metu luxuriae erumpentis in iuuene, et crudelis animi. Alter, quia eadem familia, progener Augusti, adoptatus a principe, et iussu eius qui imperium dederat principi accedebat moderatio, et summus in eum fauor populi, postremo, gloria rerum gestarum. In eiusdem Tiberii extremo uitae tempore eadem ambiguitas : mortuis duobus filiis supererant nepotes duo ; quisque paterni fauoris ac gratiae heres. Proposui causas ancipitis consilii sub his principibus. Videamus quis successus. Tiberii in utroque melius fatum quam Galbae. Dum duo fuerunt, quorum alterum praeoptaret ipse, alter studiis omnium uocaretur, sustinuit iudicium ; ne aut alterum firmando suum abiiceret, aut istum praeferendo studia popularium in se concitaret. Quod noster optime notat in his uerbis, quum incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset. In eiusdem principis sine ae que suspensa studia inter Caligulam et Tiberium, et causae eaedem celandi consilii, et amimi, quem si aperuisset, nocuisset ipsi sibi ; et qui odio iam erat multis, aut destituto proprio nepote Tiberio miseram domus suae ruinam uidisset uiuus, aut electo periculum praesens sibi ipsi creasset. In Galba studia quoque eadem fuerunt, at non eadem. Moderatio, quippe in principe rigide praefracto et retinenti eius quod optimum uideretur ; non consulto, an et id saluo Reipublicae statu posset. Sustinere inter duos iudicium noluit : ideo pessum iit adlecto altero, et eo qui plus poterat, minus posse debebat, coacto ad arma desperatione exspectati praemii. Sed causa alia Galbae fuit praecipitandi iudicii, quae Tiberium non urgebat. Senem principem indolebant pati exercitus, nisi fultum munimento liberorum, aut eorum a quis Respublica opem exspectaret, princeps tutamen. Nec potuit differendo Tiberianam artem sequi, librato inter duos iudicio, quin sibi ipsi et summae rei pessime cautum iret. Sed hoc teneant princeps qui in eadem alea, cauere melius rebus suis, et frangere ante potentiam eius qui abicitur, quam altero electo hic ad experiundas opes suas cogatur de speratione speratae potentiae. Bene id Augustus, qui Tiberium fregit ablegatum Rhodum antequam Caium et Lucium nepotes eueheret ad spem certam imperii, et postmodum fregit Agrippam Postumum electo et destinato Tiberio. At Galba non modo non fregit Othonem, sed etiam adiuuit, auxit. Pauca ei studia militum, et ea ex memoria Neronianae luxuriae, cui similis Othonis uita. Auxit studia partium Galba negando paruulo donatiuo, quo demulceri potuerunt ; et a dissimilitudine uitae cogendo exspectare eos a luxurioso, quod ab auaro frustra expetissent. Itaque ex iis quae diximus consilium hoc manet ; si duo sint qui uocentur ad spem successionis causis disparibus, sed quis utrisque sua munimina, si res non urgeat, utendum Tiberii consilio ; temperanda studia inter utrumque, donec melior aut omnibus probetur, aut abiecto deteriore securus ac sine aemuli metu capessat spem imperii. Sin, ut in Galba, res instet, et necesse sit uel bello ingruente, cui non alius dux dari possit quam qui successor futurus, uel ingrauescente aetate principis aut morbo ; tunc hoc Galba sequendum esse, ut bonum et dignum eligamus potius cum aliquo periculo, quam malum securi futurorum, et nobis solis consulentes. Deinde hoc adiciamus, quod non seruatum Galbam pessum dedit, ut quos fauere deteriori princeps uiderit, consul omni ope, omnibus artibus ab eo abducat : omnibus artibus dico, etiamsi a publica disciplina desciscendum sit. Galbam enim exactio disciplinae militaris, et studium frenandae impotentiae et auaritiae praetorianorum pessumdedit : quibus eo tempore indulgendum aliquid fuit potius, quam daretur causa qua sibi ipsi arrogarent omnem licentiam. Cato praefractus nimium negando multa publicanis abalienabat ordinem equestrem a Senatu, et bicipitem ciuitatem faciebat. Bono id consilio quidem ; sed dum retinentissimi sumus alicuius publicae honestatis aut iuris, saepe fit ut iniuriam et iniustitiam omnem inducamus imprudentes intra moenia. Conciliandi ergo quacunque ratione si qui erunt qui turbare posse uidebuntur ; aut sane exarmanda ante eorum audacia, debuntur ; aut sane exarmanda ante eorum audacia, quam cogendi ad omnia audenda abiecto eo cui studebant. Sera remedia, tum quum uulnus saucium perduxit ad extremos halitus. Serae destinae, quum ruit continuo parietum domus, et sera tum coercitio, aut conciliatio plus potentium, quum efferati ruunt ad arma : sicuti in Galba documentum clarum exstitit. In aliis principibus, si similia exempla obteduntur, dici potest non tam esse damnosam electionem potioris, quam fuit electionis dilatio, quia dilatione spes ab aliis concipitur. Ab initio si fieri potest ostendendus qui destinatur imperio, ne quis spe subleuari ad res nouas possit. Quod et in Galba ipso exemplum habet, quem neque Otho perculisset, si antequam rediisset ex Hispaniis, habuisset secum successorem imperii. Dilata electio et adoptio spem Othoni creauit, dein, ea praecisa, audaciam. Haec satis sunt ad eos qui periculum metuunt principi destinanti successorem ab iis quibus ea destinatio ingrata. Sed et alterum periculum ostenditur : ne is ipse qui destinatur successor audeat aduersus principem ; auctusque ab eo honoribus potentiam uertat in eius exitium. Huic periculo obuiam ibitur a principe, si haec duo seruarit, quae Tacitus uerbo notat: simul modestia Neronis et suae magnitudini fidebat. Vtrumque ut non semper concurrere potest, ita alter utro considere debet princeps qui successorem quaerit sibi, eique in manus tradit exercitus ac cetera imperii munimina. Primum est magnitudo principis, quae firmata longo imperio, amore ciuium, minus sollicita est quem eligat ; quia hoc unum intueri habet, eum eligi qui principe mortuo par sit rebus. Alterum, modestia designati, qui talis sit, ingenio, adsuetudine, ut etiamsi possit, etiamsi uocetur ad imperium, malit tamen exspectare id quam scelere praeripere : qualem Germanicum sensit Tiberius, quem certo destinasset, nisi suum praetulisset adoptiuo : quae causa ei potior quaerendae neci iuuenis inculpati, quam suspicio adfectati imperii, aut inuidia recusati Augusto firmato longa pace, longa adsuetudine dominii nullus metus a quoquam : eo secutior, quemuis elegisset. Galbae recens uocatio ad imperium, nutantibus adhuc exercitibus, infensis qui licentiam sub priore principe adsuetam desiderarent, crudelitatem, quae semper mutationibus rerum comes, horrerent, opus fuit electo eo, qui modestia et moribus bonis cognitus non solum recturus esset imperium solus sine probro, sed etiam qui expectare mallet quam occupare. Et Piso ad eam rem dilectus optime ac sapientissime. Infelix Claudius, qui Neronem diligendo et sibi et suis exitium accelerauit. Postremum est, ut eum princeps eligat qui bonis artibus clarus, quemque parem rebus futurum aut experimetis cognitum sit, aut summa indole. Quod et recte Tacitus expressit his uerbis : Modica de moribus adolescentis, neque in falsum aucta retulit. Esse illi coniugem, et tres liberos, eamque aetatem, qua ipse quondam a Diuo Augusto ad capessendum hoc munus uocatus sit : neque nunc propere, sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi. Quae postrema uerba non capit noster interpres, quum notum laborem uertit, cognitum omnibus,quum dicat, cognitum ipsi Druso, qui iam in partem curarum uocatus ante.

3Quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admouit, cum incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset. Sed, principio litterarum ueneratus deos ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque in falsum aucta rettulit :
4esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam a diuo Augusto ad capessendum hoc munus uocatus sit ; neque nunc propere, sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
Historica

Egit ergo Drusus tunc trigesimum sextum annum. Nam Tiberius natus est L. Munatio Planco, M. Lepido iterum consulibus anno urbis DCCXII. A quo die anni medii triginta sex ad Tribuniciam eius potestatem, quae delata anno urbis DCCXLVIII.

57

1Praeceperant animis orationem patres ; quo quaesitior adulatio fuit. Nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petiuit dixitque pro sententia ut publicis priuatisue monimentis, ad memoriam temporum, non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent.
2At Q. Haterius, cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset, deridiculo fuit, senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
Controuersia Lectio

Non dubie scribendum "At.Q.Haterius". Idque illi praenomen. Simile in Suetonii Vitellio mendum cap.I Exstatque elogii ad Q. Vitellium libellus. Scribo "exstat Q. Longini". Vel ut Muretum uideo uelle, "Q. Clodii".

Controuersia Historica Vocabulum

Notat G. Budaeus, quem honoris causa nomino, in Annotationibus in Pandectas, ex Capitolino, uno die duo Senatusconsulta non solita fieri : quod huic loco Taciti uidetur aduersari, ubi dicitur duo Senatusconsulta facta eodem die. Antiquis uero dicebatur Senatusconsultum, quicquid eodem Senatu esset actum, etiam si de rebus diuersis diuersa Senatusconsulta interuenissent, et haec non Senatusconsulta, sed Senatus decreta dicebantur. atque isto modo Festus ex Aelio Gallo Senatus decretum a Senatusconsulto distinguit, ut Senatus decrectum dicat partem esse Senatusconsulti. Quo modo a Capitolino Senatusconsultum pro Senatus decreto dici puto. Tabulae aereae porro, in quibus leges incisae erant, solebant parietibus affigi, ut notat Maurus Seruius in illud 6. Aeneid. Fixit leges pretio, atque refixit : ita Senatuconsulta in curia figi solebant, deinde ut ipsae leges, ad aerarium deferri.

58

1Inter quae prouincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Seruius Maluginensis, flamen Dialis, ut Asiam sorte haberet postulauit, frustra uulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum : porro, si hi duxissent prouincias, cur Dialibus id uetitum ? Nulla de eo populi scita, non in libris caerimoniarum reperiri.
Religio

Adeo non egredi, ut nec urbi abesse iis liceret una nocte. Quod lege in Camilli oratione apud Liuium, lib.V Flamini Diali, inquit, noctem unam manere extra urbem nefas est.

Lectio

Offendo in hac phrasi. Forte "si hi duo rexissent". Duo, Martialis et Quirinalis. uel "si hi direxissent". Aliquis tamen fortasse ad sortem haud male traxerit: "et duxerint", id est forte extraxerint.

Lectio

Scribendum, neq. aliud ius suum.

Lectio

Repone, scita.

Ego Iura Mentio Opera Politica

Id est, sortiti essent, sorte duxissent. Quod idem prorsus est ac si diceret, si hi in prouincias populi Romani issent : nam earum perpetua nota, sors : adeo ut etiamsi aliqua occasione fiat ut in eas eatur sine sorte, tamen sorte obtineri dicantur, ut supra, de Lepido : Etiam Asiae sorte depellendum, quum prouincia Africa extra ordinem data. Asia illi sine sorte restaret regenda. Ita hic Maluginensis petit ut sibi liceat sorte Asiam habere, quum eadem Africa extra ordinem Blaeso continuata, sine sorte eam habiturus esset, si fas ei egredi pomoerio. Et in fine libri : Ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat collata. Ita κληρωτοί dicuntur in loco Dionis quem ad duxi supra, prouinciarum publicarum praesides. Et Tacitus supra lib. II Maius imperium quoque adisset quam his qui sorte aut missu principis obtinerent. Id est, quam omnibus prouinciarum praesidibus, siue ii in populi Romani prouinciis, siue in Caesarianis. Praesidibus dixi quia id nomen olim generale utrisque, quod postea in iure nostro restrictius obseruatum. Gellius II.IIAd philosophum Taurum uenerat uir clarissimus praeses Cretae prouinciae : quae certe in populi Romani prouinciis et ei proconsul. Et ne postea mutasse credas, idem Gellius fine capitis uetat : Sedeat hic potius, inquit, qui populi Romani magistratus est.

2Saepe pontifices Dialia sacra fecisse, si flamen ualitudine aut munere publico impediretur. Quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessauisse religiones. Quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni proconsulare imperium.
Historica Mentio

Constat ratio. Nam Merula interfectus anno urbis DCLXVIII. Suffectus Flamen nouus ad Augusto anno urbis DCCXLIV. Notat Dio lib. LIV: κἀν τῷ αὐτῷ τούτῳ χρόνῳ ὅ τε ἱερεὺς τοῦ Διὸς πρῶτον μετὰ τὸν Μερούλαν ἀπεδείχθη Non turbat quod Iulius Caesar Flamen Dialis destinatus fuerit, teste Suetonio cap. I, quia tantum destinatus et a Sulla eodem sacerdotio mox multatus est. Facit hunc Suetonius illud cap.XXXI in Augusto: Nonnulla ex antiquissimis caerimoniis paullatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flaminium.

3Priuatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in prouincias prohiberentur ; nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut priuatis adfectionibus obnoxium.

59

1Aduersus quae cum augur Lentulus aliique uarie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
2Tiberius, dilata notione de iure flaminis, decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperauit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem. Recitatae et Drusi epistulae, quamquam ad modestiam flexae, pro superbissimis accipiuntur :
3Huc decidisse cuncta ut ne iuuenis quidem, tanto honore accepto, adiret Vrbis deos, ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet ! Bellum scilicet aut diuerso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem !
Opera Religio

Lucem dat Liuii locus lib. XXII de C. Flaminio, qui ante initium Consulatum profectus ab urbe. Quod enim illud iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis priuatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre. Nec priuatum auspicia sequi: nec sine auspiciis profectum in externo ea solo noua atque integra concipere posse. Vide etiam quae de auspiciis infra scribo, lib. IV.

Lectio

Non male etiam, "bello": siue "bello cum". Sed distinctione adhibita commode seruaueris illud prius.

Lectio

Scribo, cum maxime.

4Sic imbui rectorem generis humani, id primum e paternis consiliis discere ! Sane grauaretur aspectum ciuium senex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet : Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum ?

60

1Sed Tiberius, uim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat, postulata prouinciarum ad disquisitionem patrum mittendo. Crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi ; complebantur templa pessimis seruitiorum ; eodem subsidio obaerati aduersum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis ualidum imperium erat coercendis seditionibus populi, flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
Historica

Tribus ergo generibus hominum perfugium in asylis: seruis, obaeratis, maleficis. De maleficis seruisque, Plutarchus Περὶ δεισιδαιμονίας.ἔστι δούλῳ φεύξιμος βωμός, ἔστι καὶ λῃσταῖς ἀβέβηλα πολλὰ τῶν ἱερῶν, καὶ πολεμίους οἱ φεύγοντες, ἂν ἀγάλματος λάβωνται ἢ ναοῦ, θαρροῦσιν De obaeratis, idem libello "De uitandis usuris": GREC Et Sallustium eleganter de Pompeio Epistola ad Caesarem: Eoque per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi Adde quae de Asyliis Pollux: εἰ δὲ καὶ ἂσυλόν τι εἲη, τοῦτο καὶ κρησφύγετον λέγε, καὶ φύξιμον, καὶ ἱερούς ὃροις, ἐφ`ὃσον τοῖς οἰκεταῖς ἀσφάλεια.

Lectio

Reposui, protegentis. Nam ad genitiuum populi refertur.

Iura Mentio

Cum scilicet asyli ius tribui nequiret, quibus in locis lege consecrationis concessum minime fuerat, teste seruio ad Vergilium Aeneidos III.

2Igitur placitum ut mitterent ciuitates iura atque legatos. Et quaedam quod falso usurpauerant sponte omisere ; multae uetustis superstitionibus aut meritis in populum Romanum fidebant.
3Magnaque eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante uim Romanam ualuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretue.

61

1Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut uulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos, esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam, partu grauidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam, edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iouis iram uitauisse ;
Ego Religio

Quibus Diana culta celebri illo templo. Statuam eius describit Minutius Felix in Dialogo. Diana interim est alte succincta uenatrix: et Ephesia mammis multis et uerubus exstructa ubi repono "uberibus exstructa". De toto hoc Asylo eleganter Strabo lib. XIV. ἄσυλον δὲ μένει τὸ ἱερὸν καὶ νῦν καὶ πρότερον· τῆς δ´ ἀσυλίας τοὺς ὅρους ἀλλαγῆναι συνέβη πολλάκις, Ἀλεξάνδρου μὲν ἐπὶ στάδιον ἐκτείναντος, Μιθριδάτου δὲ τόξευμα ἀφέντος ἀπὸ τῆς γωνίας τοῦ κεράμου καὶ δόξαντος ὑπερβαλέσθαι μικρὰ τὸ στάδιον, Ἀντωνίου δὲ πλησιάσαντος τοῦτῳ καὶ συμπεριλαβόντος τῇ ἀσυλίᾳ μέρος τι τῆς πόλεως· ἐφάνη δὲ τοῦτο βλαβερὸν καὶ ἐπὶ τοῖς κακούργοις ποιοῦν τὴν πόλιν, ὥστ´ ἠκύρωσεν ὁ Σεβαστὸς Καῖσαρ Cui descriptioni caussa non est ut aliunde quippiam addam.

Lectio

Scribendum "lucum". Strabo ἐν δὲ τῇ αὐτῇ παραλίᾳ μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης ἐστὶ καὶ ἡ Ὀρτυγία, διαπρεπὲς ἄλσος παντοδαπῆς ὕλης, κυπαρίττου δὲ τῆς πλείστης. διαρρεῖ δὲ ὁ Κέγχριος ποταμός, οὗ φασι νίψασθαι τὴν Λητὼ μετὰ τὰς ὠδῖνας. ἐνταῦθα γὰρ μυθεύουσι τὴν λοχείαν καὶ τὴν τροφὸν τὴν Ὀρτυγίαν καὶ τὸ ἄδυτον ἐν ᾧ ἡ λοχεία, καὶ τὴν πλησίον ἐλαίαν, ᾗ πρῶτον ἐπαναπαύσασθαί φασι τὴν θεὸν ἀπολυθεῖσαν Quae sola, satis illustrant hunc totum Graecanicae fabulae locum. Vide tamen, si lubet, Epigrammatarium Graecum lib. IV εἰς ναοῦς,ubi Ephesum uocat, Dianae τὰν τροφὸν

Mentio

Paullo aliter Strabo, ut uidisti; qui uult post partum demum, innisam oleae quietis caussa.

Ego Lectio

Quod sequitur, deorum monitus sacratum nemus, significat quod ego contendo, scriptum ab autore, lucum Ortygiam.

2mox Liberum patrem, bello uictorem, supplicibus Amazonum, quae aram insederant, ignouisse ;
Ego Mentio

Aliquid ea de re Pausanias lib. VIII. ubi de templo Dianae Ephesiae, quem suadeo legas.

3auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione deminutum ius, post Macedonas, dein nos seruauisse.

62

1Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis, fidem atque uirtutem Magnetum decorauere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inuiolabile foret.
Lectio Religio

Scribe, "Leucophrynae". Eius deae templum in Magnetibus, descripsit Strabo lib. XIV. caussam cognominis ad feminam aliquam quae ibi condita, referre ex Arnobio possis, lib. VI. In Didymaeo Milesio Cleochum dicit habuisse suprema Leandrus; funeris Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Diaenae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. Et Clemente in Protrept. GREC!!! Vel ad Tenedon insulam, quae olim appellata Leucophryn, ubi Dianae sanctissimum templum. Xenophon rerum Graecarum lib.III τὸ δ᾽ Ἑλληνικὸν στράτευμα εἰς Λεύκοφρυν ἀπῆλθε, ἔνθα ἦν Ἀρτέμιδός τε ἱερὸν μάλα ἅγιον καὶ λίμνη eiusque exemplo et cognomine fortasse aedificatum in Magnetibus istud. Pausan.lib 1 Magnetes, quibus ex regis liberalitate imperauit Themistocles, Leucophrynem Dianam colunt. At Appianus ἐμφυλ.ε etiam alterum eius deae fanum locat Mileti, cognomento pari. τὴν ἀδελφὴν αὐτῆς, inquit, ἱκέτιδα οὖσαν ἐν Μιλήτῳ τῆς Λευκοφρυηνῆς Ἀρτέμιδος, πέμψας ὁ Ἀντώνιος ἀνεῖλε Et Pausanias aram Athenis, cui a Themistoclis filiis dedicata statua.

non classé

Fuisse huius deae hoc cognomento aram Athenis quoque, auctor est Pausanias, cui a Themistoclis filiis dedicata statua fuerit. Sed fani quod in Magnetibus sit pulchritudinem amplitudinemque Strabo in XIV exequitur.

2Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Caesaris ob uetusta in partes merita et recens diui Augusti decretum attulere, laudati quod Parthorum inruptionem, nihil mutata in populum Romanum constantia, pertulissent ; sed Aphrodisiensium ciuitas Veneris, Stratonicensium Iouis et Triuiae religionem tuebantur.
Historica

Parthorum irruptionem intellegit, quae duce Labieno. de qua et de ipsa Stratonicea Dio XLVIII. ὁ δὲ δὴ Λαβιῆνος ἐν τούτῳ τήν τε Κιλικίαν κατέσχε, καὶ τῆς Ἀσίας τὰς ἠπειρώτιδας πόλεις παρεστήσατο πλὴν Στρατονικείας, τὰ μὲν πλεῖστα ἄνευ πολέμου, Μύλασα δὲ καὶ Ἀλάβανδα διὰ κινδύνων ἑλών

Geographica Mentio

Stratonicea Cariae urbs est et templa duo in suburbano agro habet, "Iouis Chrysaori et Hecates" (siue "Triuiae in Laginis" Strabonem uide lib.XIV. Notat et Pausanias quod olim ea urbs et regio Chrysaoris dicta fuerit nimirum ab hoc templo.

Mentio Realia

Siue eadem cum Diana aut Luna, quae et Triuia, sui alia haec Triuia fuerit, Hecates nomine in stratoniceorum regione Leganis summo conuentu, maxima celebritate culta fuit. Auctor ibidem strabo. Id autem illi nomen inditum ideo ferunt, quod nata ex Ioue et Pheraea Aeoli filia a matre in triuiis exposita, a pastoribus Pheretis suscepta, et in triuiis enutrita fuisset, deinde pro gentium moribus facta dea : de qua et haec et alia Theocriti interpretes Eidyllio II scripsere.

3Altius Hierocaesarienses exposuere Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum ; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum nomina, qui non modo templo, sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant.
Geographica

Oppidum est in Lydia.

Geographica Religio

Atque ipsi Lydi illi "Persici" cognomen habent, uelut inde oriundi. Pausanias notat in Eliacorum I: Sunt, "inquit", Lydi qui Persici cognominantur, templa in Hierocaesarea oppido et Hypaepis. In utroque templo aedicula siue cella est, cum aris: super his cinis eoque ingressus sacerdos siue magus (ad Magicam enim Pausanias hoc miraculum refet) tiara caput uelatus, foco arida ligna imponit: et Deum nescio quem barbarico sermone (Persico, opinor) inuocans, ubi desiit, statim e lignis sponte purissima flamma emicat et adsurgit. Id se uidisse Pausanias testatur: et non dubie hinc templo religio et ius mox Asyli.

4Exim Cyprii tribus <de> delubris, quorum uetustissimum Paphiae Veneri auctor Aerias, post filius eius, Amathus, Veneri Amathusiae, et Ioui Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.

63

1Auditae aliarum quoque ciuitatium legationes. Quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere ut, perspecto iure et si qua iniquitas inuolueretur, rem integram rursum ad senatum referrent.
Historica Vocabulum

Vetus ea fuit consuetudo loquendi, cum Senatus omnem curam alicuius rei Consulum diligentiae committebat. Veluti cum in bello a Senatu quoque dicebatur, viderent Consules, ne quid detrimenti Respublica caperet, quod Ciceroni Catilina coniurante decretum est. Idem quoque circa religionem, et caeremonias dicebatur Pontificibus. Tacitus lib. 11. uiderent Pontifices, quae retinenda, firmandaque Aruspicum. Atque Imperatores in longinquam expeditionem euntes solebant Patribus Rempub. commendare, ut Tacitus ostendit lib. 4. et in fine lib. 1. Historiarum.

2Consules super eas ciuitates quas memoraui apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt, ceteros obscuris ob uetustatem initiis niti.
3Nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicauerint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint. Propiora Sardianos : Alexandri uictoris id donum ; neque minus Milesios Dareo rege niti ; sed cultus numinum utrisque Dianam aut Apollinem uenerandi. Petere et Cretenses simulacro diui Augusti.
Geographica

Insulae Teni (quae inter Cycladas) cultores. De hac re, Strabo lib. X Tenus insula oppidum habet non magnum, sed extra illud in luco Neptuni templum dignum sane quod spectetur et de magno ibi conuentu addit.

Lectio

Scribo "niti".

Geographica Mentio Religio

Sardiani Dianam cognomento Coloenem; cuius templum GREC !!! ait Strabo: Milesii Apollinem uenerabantur, cognomento Didymeum. De quo idem Strabo et Suetonius Calig. cap XXI.

4Factaque senatus consulta, quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.
non classé

Non satis considerate ergo elapsum hoc Tranquillo: Aboleuit et ius moremque asylorum, quae usquam erant. Dum taxat moderatus est et temperauit.

non classé

Curtius Pichena in scripto esse ait "fiere aera"; atque ita "figere", pulcherrime emendat. Voluit nempe Senatus in aere sculpi et proponi haec decreta et suas modificationes.

64

1Sub idem tempus Iuliae Augustae ualitudo atrox necessitudinem principi fecit festinati in Vrbem reditus, sincera adhuc inter matrem filiumque concordia siue occultis odiis.
2Neque enim multo ante, cum haud procul theatro Marcelli effigiem diuo Augusto Iulia dicaret, Tiberii nomen suo postscripserat idque ille credebatur ut inferius maiestate principis graui et dissimulata offensione abdidisse.
Historica

Nota morem haud etiam notum statuas effigiesque dedicandi certis diis, cuius uestigium in hoc lapide uetusto: P.VEIDIUS.P.F.POLLIO CAESAREM. IMP. CAESARI. AVG. ET. COLONIAI.BENEVENTANAI. Pollio enim ibi non aliud quam effigiem Caesaris Imp. dedicat consecratque Augusto et coloniae suae. Et clarius in Strabone liber XIV: ἦν δὲ καὶ ἡ ἀναδυομένη Ἀφροδίτη, ἣ νῦν ἀνάκειται τῷ θεῷ Καίσαρι ἐν Ῥώμῃ, τοῦ Σεβαστοῦ ἀναθέντος τῷ πατρὶ τὴν ἀρχηγέτιν τοῦ γένους αὐτοῦ Id est: erat ibidem et Venus emergens, quae nunc sacrata est Diuo Caesari Romae, Augusto eam patri ut auctorem generis dedicante. Etiam Dionysius liber II Antiq.scribit: Romulus ex manubiis Vulcano dedicasse quadrigas aureas, simulque suam effigiem. Hunc morem in Graecia quoque fuisse, Diogenes mihi praeit in uita Platonis. Vbi ait Mithridatem, quandam Platonis statuam in Academia dedicasse, cum inscriptione ista : Μιθριδάτης ὁ Ῥοδοβάτου Πέρςης μούσαις εἰκόνα ἀνέθετο Πλάτωνος, ἣν Σιλανίῳ ἐποίησε. Mithridates Rodobati filius Persa Musis statuas Platonis dedicauit, quam Silanio fecit

3Sed tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimuiri, septemuiris simul et sodalibus Augustalibus, ederent.
Historica Religio

Ludi magni, iidem cum Romanis.Quia autem ludi plerique sacri diis, et instituti ad eos placandos: uisum est ut cura eorum editioque sacerdotibus esset, non omnibus tamen:sed collegiis sacerdotum quattuor, quae ista: Pontifices, Augures, Septemuiri epulones, Quindecemuiri. Dio lib. LIII. Sub initium de ludis Actiacis Agrippae: καὶ αὕτη μὲν (scilicet ἡ πανήγυρις ἡ ἐπί τῇ νικῇ πρὸς τῷ Ἀκτιῷ) διὰ πέντε ἀεὶ ἐτῶν μέχρι που ἐγίγνετο, ταῖς τέσσαρσιν ἱερωσύναις ἐκ περιτροπῆς μέλουσα, λέγω δὲ τούς τε ποντίφικας καὶ τοὺς οἰωνιστὰς τούς τε ἑπτὰ καὶ τοὺς πεντεκαίδεκα ἄνδρας καλουμένους Atque ii ludi in hunc usque diem quinquennio quoque celebrati: quorum curatio penes quattuor collegia sacerdotum, ordine et inuices. Dico Pontificum, Augurum, Septemuirorum, uti appellantur, et Quindecemuirum. Idem liber LVIII de iis quae decreta post mortem Seiani. ἐψηφίσαντο ἑορτήν τε διά τε τῶν ἀρχόντων καὶ διὰ τῶν ἱερέων ἁπάντων, ὃ μηπώποτε ἐγεγόνει, ἀχθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἐν ᾗ ἐτελεύτησε καὶ ἵππων ἀγῶσι καὶ θηρίων σφαγαῖς ἐτησίοις διά τε τῶν ἐς τὰς τέσσαρας ἱερωσύνας τελούντων καὶ διὰ τῶν τοῦ Αὐγούστου θιασωτῶν ἀγάλλεσθαι, ὃ οὐδέποτε ἐπεποίητο. Quibus uerbis interpretis errorem esse scio qui uertit "per quattuor collegia pontificum" imperite, cum debuisset, "sacerdotum". Pontificum sane collegium unum est. Quo dicit autem Dio non antea pronuntiatos ludos curatosque per quattuor collegia, et Augustales: id si sensit, errat et refellit hominem clare hic, qui in manu, Taciti locus. Ceterum ad curationem sacerdotalem pertinet Cornelii et ille locus Annal.XI Iisque ludis intentius adfui, sacerdotio Quindecemuirali praeditus, ac tum Praetor. Quod non iactantia refero, sed quia collegio Quindecemuirum antiquitus ea cura

4Censuerat L. Apronius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. Contra dixit Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis : neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse ; ideo Augustales adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua uota persoluerentur.

65

1Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne uirtutes sileantur utque prauis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Vocabulum

Pedarii dicuntur, autore Gellio, ex commentariis, C. Bassi, qui nondum gessissent curulem magistratum, quod pedibus itarent in curiam.

2Ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores ciuitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
Ego Iura Mentio Politica Realia Vocabulum

Gellius lib. III cap. 18 ex Varronis sententia in Satyra Menippaea, quae ἱπποκύων inscripta est, tradit, eos qui non a censoribus allecti essent in Senatum (utpote equites, quibus a C. Graccho, teste Plutarcho in eius uita, ius eundi in Senatum et sententiam dicendi tributum est) senatores pedarios appellatos. Ad haec, addit Gellius authoritate C. Bassi, senatores qui honoribus et magistratibus functi essent, curuli sella in senatum et curiam uehi solitos, qui uero non gessissent, pedibus ibant in curiam et ideo pedarii uocati ; quam etiam a Festo Pompeio lib. XIV annotantur. Alii tamen pedarios senatores existiman dictos, qui in Senatu sententiam non dicebant, sed ab alio dictam comprobabant, mouentes se loco et in partem cuius sententiam approbabant proficiscentes. Cui opinioni fauere uidetur Cicero in epist. ad Att. epist. 14 et 15, ubi inquit : Et raptim in eam sententiam pedarii concurrerunt. Et rursus : Quum praeclarum caput recitaretur, ne quis ad nos referret, ne cerneret, ne pedibus iret. Idem et a Tacito hoc loco confirmari uidetur, dum scribit : Pedarii senatores certatim exurgerent, foedaque et nimia censerent. Festus lib. I inquit : Pedarium senatorem significat Lucillius, quem ait : Agipes uotem mittere coepit, quia ita appellatur, qui Tacitus transeundo ad eum, cuius sententiam probat, quid sentiam indicat. Hinc pedibus ire in sententiam, et pedariam sententiam obseruamus apud Latinos scriptores : translata scilicet a sententia, quae rogabatur per discessionem, ut diximus. Pedarios autem senatores fuisse minoris authoritatis caeteris, ex dictis et ex Tacitos ipso hoc in loco facile constare potest. Clare uero ex Liuio lib. XXVII ubi de Liuio ante ex consulatu a populo damnato et a censoribus in Senatu reducto, qui ignominiae acceptae memor, aut uerbo assentiebatur, aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati eius in senatu stantem sententiam dicere coegerunt. Hinc forte apus iurisperitos legimus, pedaneos iudices dictos, qui uiliora et humiliora, minimique momenti iudicant, ex l. IV et fin. C. de Ped. iud. l. fin. C. ubi et apud quos χαμαιδικασας, hoc est humiles iudices appellauit Theophilus Instit. de interdict. Ego sane non modo locis citatis, sed et lib. III § 1 D. ne quis eum qui in ius uoc. l. I § item scribit D. de postul. et Nouell. 82 non pedaneos, sed pedarios iudices legendum censeo : nam Pedanius Latina uox in hac significatione non est, testimonio Gellii lib. III cap. 18. Nec omittendus praeclarus locus Vopisci in Aureliano, ex quo triplicem modul probandi sententiam in Senatu elicimus, et est huiusmodi : Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententiam euntibus, plerisque uerbis consentientibus conditum est s. c. Quae eo libentius annotaui, quum non alibi rogationis probationem porrectione manuum, ni memoria me distituit, obseruarim.

3Memoriae proditur Tiberium, quotiens curia egrederetur, Graecis uerbis in hunc modum eloqui solitum : « O homines ad seruitutem paratos ! » Scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet tam proiectae seruientium patientiae taedebat.

66

1Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur. C. Silanum, pro consule Asiae, repetundarum a sociis postulatum, Mamercus Scaurus, e consularibus, Iunius Otho, praetor, Bruttedius Niger, aedilis, simul corripiunt obiectantque uiolatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Seruium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
Mentio

Cicero Diuinatione in Verrem, ibique Asconius et Valerius lib.VIII.cap.I

2Videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proauum suum, opprobrium maiorum, Mamercus, infami opera dehonestabat !
À corriger Mentio

De Galba, ibidem Cicero et Valerius: de Rutilio Liuius epist LXX. Cicero in Bruto et Oratore I; Orosius libro V.

Stylus

Sallustianum est.

3Iunio Othoni litterarium ludum exercere uetus ars fuit ; mox, Seiani potentia senator, obscura initia impudentibus ausis propolluebat.
Historica

Declamator fuit eo aeuo notus. Seneca pater et ipsum et genus eius dicendi describit, non sine nota, lib.II.Controu.1. Ait illum usum tecto genere dicendi et suspicioso, ubi minime opus et eum aperte liceret agere. Bene, inquit, de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem tegere. Acumen ioci reddo, scriboque "legere". Acta publica sunt, nec aliud tam uulgo promptum notumque. adeo ut prouerbii loco Seneca filius alibi dixerit Beneficia in acta non mitto id est, non publico, non diuulgo. Quid autem magis ridiculum, quam Acta publica alicui recitare in aurem? Subtilis ergo in id uitium hominum iocus; quem belle aemulatus est Martialis: Garris in aurem semper omnibus Cinna, Garris et illud, teste quod licet turba.Adeone penitus hic sedit tibi morbus,ut saepe in aurem Cinna Caesarem laudes? Nec enim dubito, quin oculos habuerit ad breue illud Scauri acutumque dictum.

Controuersia Lectio

Clarissimus Nic. Faber "perpolluebat". Hieron.Groslotius noster (uere noster, dudum studiis nuper amore mihi iunctus) "propellebat": bono pariter et prompto sensu.

4Bruttedium, artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum, festinatio exstimulabat, dum aequales, dein superiores, postremo suasmet ipse spes anteire parat. Quod multos etiam bonos pessum dedit, qui, spretis quae tarda cum securitate, praematura uel cum exitio properant.
Historica Mentio

Vera laus. Non solum enim inter oratores rhetoresque locum habuit, recensente Seneca non semel: sed etiam historiam scripsit, ut ex fragmentis apparet, cum laude. Pete ea a Seneca patre, in Suasoria de morte Ciceronis. Puto eumdem esse, quem signauit Iuuenalis: pallidulus miBrutidius meus ad Martis fuit obuius aram

Lectio

Forte, pergeret.

Lectio

Legendum, anteire parat, dinstinctis uerbis.

67

1Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. Nec dubium habebatur saeuitiae captarumque pecuniarum teneri reum ;
Historica Mentio

Quem post illa reum maiestatis Tiberius interfecit, admonitu scurrae cuiusdam. Sueton.Tib.cap.LXI

2sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum, super tot senatores aduersos, facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu, qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret uoce, uultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat, ne frustra quaesiuisset.
3Seruos quoque Silani, ut tormentis interrogarentur, actor publicus mancipio acceperat. Et, ne quis necessariorum iuuaret periclitantem, maiestatis crimina subdebantur, uinclum et necessitas silendi.
4Igitur, petito paucorum dierum interiectu, defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis, quibus inuidiam et preces miscuerat.
Historica Lectio Opera

Faernus legebat, missis ad Caesarem codicillis, etc., et paulo post, Cytheram potius concederent, etc., non concederet. Videndum item an illud minutura, quod est paulo supra, mutandum sit in minutus tuta. De Iunia uero Torquata Silani sorore, et de Manlia Torquatorum familia per adoptionem in Iuliam Silanorum inserta diximus in libro de Familiis, additis ueteribus inscriptionibus de hac ipsa Iunia Torquata.

68

1Tiberius, quae in Silanum parabat quo excusatius sub exemplo acciperentur, libellos diui Augusti de Voleso Messala, eiusdem Asiae pro consule, factumque in eum senatus consultum recitari iubet.
Ego Historica

Cuius saeuitia clarum exemplum in Seneca lib.II De ira ubi item uocat eum Asiae Proconsulem sub Augusto Volesus nuper sub Augusto proconsul Asiae, cum trecentos una die securi percussisset, incedens inter cadauera uultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, Graece proclamauit o rem regiam! Quis haec rex fecisset? Non fuit haec ira, sed maius malum insanabile. Nec plura super eo mihi comperta.

2Tum L. Pisonem sententiam rogat. Ille, multum de clementia principis praefatus, aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum relegandum. Eadem ceteri, nisi quod Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Appia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
Controuersia Lectio

Certe haec implexa. Pichena intepretatur, Silano fuisse matrem et nouercam. Materna autem bona intelligi, uerae matris, quae separanda a nouerca, ac filio danda ut auiae paternae. Ego caussa nihil uideo, cur bona matris non fuerint Silani hic rei: et simul igitur cum paternis, pari iure confiscanda. Mihi semper aliquid occulti uulneris in hac scriptura uisum et sententiam affirmare paene audeam, etsi uix scripturam. Sed haec quoque fortasse fuerit: "quippe tali parente geniti" uel, "quippe illa parente", per admirationem. Enimuero Lentulus separari materna bona per honorem uoluit et respectu illius parentis: quae ex Augusti sanguine scilicet esset. Et Tacitus noster libro XIII Silanum abnepotem Diui Augusti facit. Et Plinius Diuus Augustus neptis suae nepotem genitum uidit, quo excessit anno. Stemma tamen seriatim hoc tempore, difficile sit. Quod si in lectione nihil mutas: tum ego interpretari capiar, Duas matres Silano huic reo fuisse, ueram et nouercam. Nouerca autem bona maxima ex parte Silano reliquerat, in gratiam mariti; uel obsequiis, ut sit, priuigni capta. Nunc censet Lentulus, separanda ea bona, quippe cum "non ea parente genitus esset": sed aduentitia illa et ex indulgentia data, filio item indulgenda. Haec dixerim, nec mihi firma aut proba, ut praemisi. Scripsit ad me ex Hispania uir doctus, in ueteri libro se legisse "quippe alta parente". Quod ad nostrum illum sensum faciat, sed mallem aliud uerbi.

69

1At Cornelius Dolabella, dum adulationem longius sequitur, increpitis C. Silani moribus, addidit ne quis uita probrosus et opertus infamia prouinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret : nam a legibus delicta puniri ; quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, prouideri ne peccaretur ?
Historica

Praeter ceteros adulator: qui supra censuit, ut Tiberius ouans urbem iniret. Cuius mentio in prisco lapide coniunctim cum hoc C. Silano: P.CORNELIVS P.F.DOLABELLAC.IVNIVS C.F.SILANVS FLAMEN MARTIAL.EX S.C.FACIVNDVM CVRAVERVNT. IDEMQVEPROBAVERVNT.

2Aduersum quae disseruit Caesar : non quidem sibi ignara quae de Silano uulgabantur, sed non ex rumore statuendum. Multos in prouinciis contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse ; excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios.
3Neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. Ideo leges in facta constitui quia futura in incerto sint. Sic a maioribus institutum ut, si anteissent delicta, poenae sequerentur. Ne uerterent sapienter reperta et semper placita.
4Satis onerum principibus, satis etiam potentiae. Minui iura quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit.
Lectio Mentio

Ne deliberare quidem quemquam puto, quin coniectura nostra uera sit "minui iura, quoties glisc.pot" praeclara et ex usu rerum gnome.

5Quanto rarior apud Tiberium popularitas, tanto laetioribus animis accepta. Atque ille, prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse ; darent Iuniae familiae et uiro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet ;
Lectio Mentio

In manuscripto "Cythonum". Putes "Cythnum" fuisse, quae insula est iuxta Atticam, sub Euboea, nostro alibi, Ptolemaeo item et Plinio, nominata.

6id sororem quoque Silani, Torquatam, priscae sanctimoniae uirginem, expetere. In hanc sententiam facta discessio.
Ego

Cuius memoriam seruat marmor Romae IVNIAE C. SILANI F. TORQVATAE VIR.VEST.MAXIMAE Itemque alteram in hortis Vaticani mihi lectum: I.IVNONIIVNIAE C. SILANI F.TORQVATAESACERDOTI VESTALI ANNIS LXIIIICAELESTI PATRONAE ACTIVS L.

Mentio Politica Realia

Id est in hoc senatus consensit. Duobus enim modis facta senatusconsulta ex literaris Varronianis Agellius li. XIV refert : aut per discessionem, si consentiretur, aut conquistis sententiis per singulos, si dubia res esset. Aetius Capito, contra, et Tuberonem uere diceret ait, nullum senatus consultum fieri posse, non discessione facta : quod in omnibus senatusconsultis etiam quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. Eius infra libro proximo meminit Cornelius, et lib. XIV inquit, Postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere.

70

1Post auditi Cyrenenses et, accusante Anchario Prisco, Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium, equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti uertisset, recipi Caesar inter reos uetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
Ego Historica Lectio

Fluctuaui in hoc loco. Supra enim scriptum eadem de re. "Ancharius Priscus Caesium Cordum Proconsulem Crete postulauerat repetundis". Mirum uidebatur agere Cyrenenses in illum, qui aliena prouincia rector: et inclinabam ut subsistuerem "Cretenses". Dispulit hanc caliginem Strabo, apud quem libro ultimo in diuisione prouinciarum lego, Cretam cum Cyrenaica eiusdem Proconsulis fuisse. Ab hac mente Suetonius Vespas. cap II Quaestor Cretam et Cyrenaicas prouinciam forte cepit. Vbi male quidam libri "prouincias".

2Non enim debere eripi patribus uim statuendi neque tantum maleficium impune habendum. Sane lentus in suo dolore esset ; rei publicae iniurias ne largiretur.
3Intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod, humani diuinique iuris sciens, egregium publicum et bonas domi artes dehonestauisset.
Controuersia Ego

Ita dictum, ut uulgo bonum publicum et Liuio pessimum publicum lib. II. Rhenanum risi scribentem Obscurus locus est (censeo Delphos mittamus ad consulendum) aut certe mendosus: qui forsan sic legi debeat, Se, remp.et bonas domi artes.

Lectio

Obscurus locus est ; aut certe mendosus, qui forsan sic legi debeat, se, rempublicam et bonas domi artes dehonestauisset.

non classé

Locus hic Beato uidetur mendosus et obscurus, qui sic legi debeat, se rem publicam et bonas domi artes dehonestauisset. Ego tam scriptum quam sensum eius in plano puto, explicoque egregium publicum, pro decore publico, ea forma dictum, quae saepissime idem Cornelius, bonum : Seneca, malum ; Liuius, pessimum et diuinum publicum aiunt ; apud quos publicum, de nomine adiectitio factum est substantiuum.

71

1Incessit dein religio quonam in templo locandum foret donum quod pro ualitudine Augustae equites Romani uouerant Equestri Fortunae : nam, etsi delubra eius deae multa in Vrbe, nullum tamen tali cognomento erat. Repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse. Ita donum apud Antium statuitur.
Ego Historica Mentio

Mirum uero. Nam et Liuius et Valerius auctores sunt Q. Fuluium Romae dedicasse aedem Fortunae Equestri. Nominat et Iulius Obsequens C.Claudio, inquit, M. Perperna consulibus bubo in aede Fortunae Equestris comprehensus, inter manus expirauit Incendio consumptum suspicemur: nisi obstaret P. Victor, qui eam collocat in regione IX urbis suo etiam aeuo. Fatebor ingenue. Aliud quod pro Tacito dicam non habeo.

Mentio Sensus

Miraberis equitum Romanorum et Taciti conniuentiam, si ex antiquitate recitetur Liuii lib. XL et posteam 11 testimonium, his fere uerbis : Q. Fuluius aedem Fortunae equestri, quam Proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberis uouerat, annos sex postquam uouerat dedicauit : enixo facta studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. Eiusdem Valerius Maximus lib. I cap. II et Lactantius II cap. VIII meminerunt.

2Et, quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum aduersus Seruium Maluginensem, flaminem Dialem, prompsit Caesar recitauitque decretum pontificum, quotiens ualitudo aduersa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum ; quae, principe Augusto constituta, satis ostendebant annuam absentiam et prouinciarum administrationem Dialibus non concedi.
Lectio

Ita in manuscripto Medicaeo, ablegatis aliis uocibus placetque licere abesse, sed consulto et consciscente Pontifice, etiam plus quam binoctium: sed dumtaxat in aduersa ualetudine et cum exceptionibus quae sequuntur. Vulgata tamen lectio erat "dum ne plusquam": sed nouitia cum sit, quis moretur?

Lectio

Lego, ut pontificis Maximi arbitrio ne plus quam binoctium abesset.

Lectio

Prompsit Caesar alias.

Lectio

Ita legendum arbitror, Vt Pont. Maximi arbitrium, dum ne plusquam binoctium abesset : ne diebus publici sacrificii, neu saepius, etc.

Ego Iura Lectio Mentio Religio Sensus

Haec, qui me audiet, ita leget, Quoties ualitudo aduersa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio, dum ne plus quam binoctium, abesset : ne diebus publici sacrificii, neu saepius quam bis un eundem annum. Liuii lib. V Camillus dixit, Flamini Diali noctem unam manere extra urbem, nefas est. Collegium tamen pontificum potuit gratiam ueterum ceremoniarum fecisse, scilicet, collata sub modo in arbitrium pontificis maximi cognitione, quando et quotiens male se habenti diali urbe abesse liceret. Quod decretum habuit, ne diebus publici sacrificii : non accipio de Idibus singularium mensium, quibus Iouis flamen boue operabatur. stata enim erantilla sacra, certoque die facienda, quibus seruius Maluginensis dixit supra, Pontifices si flamen ualetudine impediretur, Dialia sacra fecisse. Quod si de illis intelligas, decretum pontificum prohibebit. Aliter igitur expono sacrificii publici dies, sacra popularia, ut ait Labeo, siue publica, quae omnes ciues pro populo, montibus, pagis curiis, sacellisque publico sumptu faciebant. Autor Pompeius Festus lib. XIV.

3Memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum, qui Aulum Postumium flaminem attinuisset. Ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
Opera

Auctorum loca adduxi supra.

72

1Isdem diebus Lepidus ab senatu petiuit ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque. Erat etiam tum in more publica munificentia ; nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostiles exuuias aut exundantes opes ornatum ad Vrbis et posterum gloriam conferre. Quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, auitum decus recoluit.
Historica Mentio Opera

Bene Aemilia monumenta. Non enim unius Aemilii opus. Aemilius Paullus qui postea cum C. Marcello consul, duas Basilicas, ueterem reficit, nouam locauit. Auctor Cicero ad Atticum lib.IV epist.XVII. Nouam interuentu bellorum ciuilium non perfecit ipse, (ut alucinari uideo uirum inter antiquarios primum) perficit sub Augusto Paullus Aemilius, qui consul anno DCCXX et postea censor. Dio libro XLIX καὶ τὴν στοὰν τὴν Παύλου καλουμένην Αἰμίλιος Λέπιδος Παῦλος ἰδίοις τέλεσιν ἐξῳκοδόμησε Eam incendio consumptam refecit XX annis post alius Aemilius, ut narrat ibidem Dio lib LIV ἡ μὲν οὖν στοὰ μετὰ τοῦτο ὀνόματι μὲν ὑπ´ Αἰμιλίου, ἐς ὃν τὸ τοῦ ποιήσαντός αὐτὴν γένος ἐληλύθει, τῷ δὲ ἔργῳ ὑπ' Αὐγούστου καὶ τῶν τοῦ Παύλου φίλων ῳκοδομήθη Et nunc post annos XXXV iterum collapsam, firmauit ornauitque Manius Lepidus, is de quo dixi supra.

Historica Lectio Mentio Vocabulum

Scribendum, "arcuerat". Id est uetuerat, prohibuerat. Tauri, amphitheatrum intellegit in campo Martio: Martii Philippi, aedem Herculis Musarum: Balbi, theatrum. Vide Suetonium Aug. cap. XXIX. Dionem lib. LI et LIV.

2At Pompei theatrum, igne fortuito haustum, Caesar exstructurum pollicitus est, eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
Historica

De ea Seneca, ad Marciam cap. XXII Decernebatur Seiano statua, in Pompeii theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat: exclamauit Cordus, tunc uere theatrum perire.

3Simul laudibus Seianum extulit tamquam labore uigilantiaque eius tanta uis unum intra damnum stetisset ; et censuere patres effigiem Seiano, quae apud theatrum Pompei locaretur.
4Neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum, pro consule Africae, triumphi insignibus attolleret, dare id se dixit honori Seiani, cuius ille auunculus erat. Ac tamen res Blaesi dignae decore tali fuere.
Politica Realia

Frequens Cornelio insignium horum mentio est : quae obseruata sunt ex autoribus, corona, pateraque aurea, sella curulis, scipio eburneus, toga picta, tunica palmata, statua laureata, nomen triumphale. Erant autem ea lege ornamenta eiusmodi concessa, ut donato commorerentur, cui dum ulueret eis perpetuo uti licebat.

73

1Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis, huc adrogantiae uenerat ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur.
2Non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more ageret. Ne Spartaco quidem, post tot consularium exercituum clades inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur ; nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur !
3Dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur. Et recepti ea uenia plerique. Mox aduersum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.

74

1Nam, quia ille, robore exercitus impar, furandi melior, plures per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
2Ex quis Cornelius Scipio, legatus, praefuit qua praedatio in Lepcitanos et suffugia Garamantum ; alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit ; medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat ; multique eo modo caesi aut circumuenti.
Ego Mentio Militaria Vocabulum

Oppida frequentiores et apliores hominum conuentus facere ; castella minores atque angustiores sed murorum tamen ambitu utraquem circumspecta, sicuti uici sine muris. Quod ex Isidoro colligimus, scribente : Vici, castella et pagi sunt, quae nulla ciuitatis dignitate ornantur, sed uulgari hominum conuentu incoluntur, et propter paruitatem sui ciuitatibus attribuuntur. Vicus dictus est a uicinis, scilicet habitationibus, uel quod uias haberent sine muris. Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam alta, a quo castellum, siue quod castrabatur ibi licentia habitantium, ne passim uagarentur. Illud palam est, castrum dici locum muris munitum, indeque castellum diminutiuum, castrum scilicet uel oppidum paruum, Graecis φρούριον κῶμα, id est, locus munitus. Author Etymol. definit ἡ κοιμητήρια καὶ ἀνάπαυσις ξένων καὶ ἀνθρώπων ἀπὸ τῶν ἀγρῶν, id est, quies animalium et hominum, ab agrorum opere. Namque agricolae post opera diurna, seque et animalia tanquam in locum tutum recipiebant ab agris in castella. Interpres sacrorum Euangeliorum, ubi uertit Matth. 21 et 14, Marc. 9, Luc. 5, 8, 9, 10, 17, 19, 24 castellum, Graecus textus habet κώμιον. A castello castellani dicti, castellorum incolae. Ita Liuius lib. XXXVIII inquit : Stipem a tyrannis castellanisque de uiis colligens. Et lib. XXXV : decem milliaria popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit. Quod autem castellum locus munitus esset, constat et Cicerone scribente in epist. Multa castella cepi, multa uastaui. Et ad Att. Castellum natura munitum. Et rursus in epist. Castella munita. Et in oratione in Pisonem : Receptaculum ueterum Catilina militum castellum forensis latrocinii. Tacitus lib. IV : Apud castellum seminatum, quod magna uis armata aut incondita tuebatur. Et iterum : Soluto iam castelli obsidio. Et lib. XI Annalium : Romani ad excindenda castrorum ardua. Et lib. XII Castellis sese defensare, bellum ducere statuerat. Ita apud Liuium lib. III : Virginius, tribunal Appii Caludii castellum omnium scelerum, id est tutamen et receptaculum uocauit. Ab eadem similitudine in acie castella mobilia, non stabilia uocata a Tacito et aliis, quod ex Taciti eiusdem uerborum serie facile dignoscitur, dum inquit : Castella et munitiones idoneis locis imponens. Erant itaque castella in acie propugnacula, quae in procinctu portabantur, ex asseribus, siue alia consinatli materia fabricata, ad castrametandum quam maxime apta, ita dicta a stabilium castellorum similitudine, et usus conuenientia. Ita paulo post Tacitus subdit : Sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros, mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat. Cicero in Antonium : Aditus hostium castellis et aggeribus prohibetur. Liuius lib. V : Inde ad Veios exercitu ductus, densioraque castella facta, et a procursionibus cessatum, quae multa temere intra murum et uallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret. Et lib. XXXVI : Vno castello aduersus arcem posito, caeteras urbis partes diuisis copiis pro situ moenium circumsedit. Et lib. XXV : Ita tria praetoria circa Capuam erecta, exercitus diuersis partibus opus aggressi, fossa ualloque circundare urbem parant, et castella excitant, modicis interuallis. Et rursus lib. V : Et iterum castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt. Et iterum : Sed castris praeerat Virginius priuatim Sergio inuisus intestusque is, cum pluraque castella oppugnata, superos munitiones, etc. Ita et Liuius lib. VII : Castellatim dissipatos dixit, hoc est, per castella disiunctos ac diuisos. Sicuti uero in huiusmodi castellis disponebantur milites ad tutelam : ita eadem consimilitudine castella in aquaeductibus dicta aquarum receptacula, quorum frequens mentio apud iurisconsultos et Vitruuium, lib. VIII cap. 7 et 10, cap. 9 et Plinium, lib. XXXVI cap. 15, et Frontinum, lib. de aqaueductibus, quibus qui praeerant, castellarii dicti, sicuti castellani, qui castellis, quorum primo loco ubera fecimus, praesidebant, ut diximus. Extat marmorea tabella Romae in Aede SS. 40. Martyrum husiumodi CLEMENTI CAESARVM SERVO CASTELLARIO AQVAE CLAVDIAE etc., quod adnotare libuit in fidem superius dictorum.

3Tunc tripertitum exercitum plures in manus dispergit praeponitque centuriones uirtutis expertae. Nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis ueteris prouinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis, per expeditos et solitudinum gnaros, mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec, fratre eius capto, regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum.
4Sed Tiberius, pro confecto interpretatus, id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui, bene gesta re publica, gaudio et impetu uictoris exercitus conclamabantur ; erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem. Concessit quibusdam et Augustus id uocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
Historica Lectio Mentio

Distinguo locum "Blaeso postremum. Obiere eo anno" non leui ad historiam momento. Olim et libera rep.multi impp. dicti, ut quisque rem suis auspiciis bene gessisset. Displicuit Augusto, et ut reliquos honores in se, sic et hoc nomen traxit quod communicatum postea cum paucis et fere non nisi ex gente Augusta. Tiberius tamen hic Blaesum Imperatoris nomine insignit: eumque e priuatis postremum id est, ut post inde soli Principes eo titulo sint usi, nemini ultra concesso subditorum. Velleius: Iunius Blaesus proconsul in Africa ornamenta triumphalia, cum appellatione Imperatoria meruit. Neque etiam indignum nota, quod obseruamus in nummis et inscriptionibus, Imperatoris titulum cum Principis est, praeponi, cum uictoris, subiungi. Hoc modo Imp.Caesar Augustus etc. Contra Iunius Blaesus Imp, M. Tullius Cicero Imp. Quod etiam e Suetonii Iulio colligas cap. LXXVI cuius id inuentum.

75

1Obiere eo anno uiri inlustres, Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio auis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoraui, principem in ciuitate locum studiis ciuilibus adsecutus, sed auo centurione Sullano, patre praetorio. Consulatum ei adcelerauerat Augustus, ut Labeonem Antistium, isdem artibus praecellentem, dignatione eius magistratus anteiret.
Controuersia Ego Historica Mentio

Asinio Pollioni oratori et historico filius natus Asinius Gallus, quem capitis Salonis Delmatica urbe agnomento dixit Saloninum. Seruius auctor in Virg. eclog.II. Etsi id cognomen Tacitus et Dio illi nusquam tribuunt, contenti dixisse Asinium Gallum. Is Saloninus duxit Vipsaniam, Agrippae filiam; dimissam paullo ante a Tiberio, qui ex ea sustulerat Drusum. Hoc est quod Tacitus lib.1. scripsit: Nec Gallus ideo iram eius leniuit, pridem inuisus tamquam ducta in matrimonium Vipsania M.Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat plus quam ciuilia agitaret Habuit ex ea liberos complures. Virilis sexus istos, C. Asinium Saloninum, de quo hic: Asinium Gallum de quo Suetonius et Dio: Asinium Pollionem, qui consul anno DCCLVI de quo Plinius, Tacitus, Dio et Fasti; Asinium Agrippam de quo libro sequenti: Asinium Celerem, quem consularem Plinius nominat et ponit sub principe Caio. Nec uanum est, quod tribuo tam multos. Iubet hoc Tacitus lib. VI ubi de morte Asinii Galli patris: Scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudcium consulari seni, tot consularium parenti. Cui loco abunde lucem fecerint ista. Superest ut uirum doctum eripiam e luto. qui haeret, quomodo hic Asinius Saloninus Drusi frater mortuus dicatur, quem Suetonius et Dio uiuum ponunt Claudii aeuo? Nam Suetonius ecce, capite XIII in Claudio: Conspirauerant ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messallae oratorum nepotes. Et Dio lib. ultimo: Ἀσίνιος δὲ δὴ Γάλλος ὁ τοῦ Δρούσου πρὸς μητρὸς ἀδελφὸς ἐπεβούλευσε μὲν τῷ Κλαυδίῳ Itaque quasi in pugna clara, concludit: Quid uerum sit, deus aliquis uiderit Imo ego homo. Frater enim hic Salonini, non ipse: ne ultra turbes, et in simpulo, quod dicitur, excites fluctus.

Historica

Vti aliquam duceret e liberis Germanici.

Historica

Quem cepit inter suffectos anno urbis DCCLIX. Lapis priscus Romae: C. ATEIO CAPITONE C. VIBIO POSTVMO COS.

Ego Historica Sensus

Lectu hoc facile, intellectu difficillimum est. seruius meus ad Virgilium Ecloga III scribit, C. Asinio Pollioni post captas salonas Dalmatiae, natum filium, dictum saloninum. Is tam Dioni quam Cornelio C. Asinius C. F. a Tiberio dimissam Vipsaniam duxit, ex eaque Asinium sustulit. Hic superstite patre moritur, et superstite uterino Druso : erant enim Vipsania M. Agrippae filia, nati ambo ; sed Tiberio patre, Drusus : Asinio Gallo, Asinius, cui patris agnomen saloninus, conuenientius a Tacito scriptum fuerit. Ergo huius Asinii, quo de loquimur, aui fuere, paternus C. Asinius Pollio, maternus M. Vispanius Agrippa. sed in hoc mirum est autorum dissidium : Tacito nepos Asinii Pollionis, moritur hoc loco : Contra Cassius habet lib. LX Asinius Gallus Drusi frater uterinus insidiatus est Claudio Caesari. Idem Tranquillus Claudio, XIII, inquit, Conspirauerant ad res nouas Gallus Asinius et statilius Coruinus, Pollionis et Messalae oratorum nepotes. Quid uerius sit, deus aliquis uiderit.

2Namque illa aetas duo pacis decora simul tulit ; sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. Illi, quod praeturam intra stetit, commendatio ex iniuria, huic, quod consulatum adeptus est, odium ex inuidia oriebatur.
Historica

Patrem aemulatus, uirum praeclarum et prudentem, qui bello Philippensi pro libertate fortiter occubuit. Appianus lib.IV Λαβεὼν δέ, ἐπὶ σοφίᾳ γνώριμος, ὁ πατὴρ Λαβεῶνος τοῦ κατ' ἐμπειρίαν νόμων ἔτι νῦν περιωνύμου οὗ πιστοτάτου τῶν οἰκετῶν τῆς δεξιᾶς λαβόμενος καὶ περιστρέψας αὐτόν, ὡς ἔθος ἐστὶ Ῥωμαίοις ἐλευθεροῦν, ἐπιστρεφομένῳ ξίφος ἔδωκε καὶ τὴν σφαγὴν ὑπέσχε

76

1Et Iunia, sexagesimo quarto post Philippensem aciem anno, supremum diem expleuit, Catone auunculo genita, C. Cassii uxor, M. Bruti soror. Testamentum eius multo apud uulgum rumore fuit, quia in magnis opibus, cum ferme cunctos proceres cum honore nominauisset, Caesarem omisit.
Historica Mentio

D. Iunius Silanus, qui consul cum L.Licinio Murena, uxorem habuit Seruiliam sororem M. Catonis. Ex iis nata haec Iunia soror M. Bruti per matrem (nam Bruti pater fuit M. Iunius Brutus) Tertia uel Tertulla cognomento: de qua notus Ciceronis iocus, Tertia deducta est. Diuersa igitur ab hac Iunia de qua Velleius: M. Lepidus iuuenis, Lepidi eius qui IIIuir fuerat reip.constituendae filius; Iunia Bruti sorore natus. Nam haec uxor Lepidi fuit: nisi si ante Cassii, quod non opinor.

Lectio

Lege, opibus.

2Quod ciuiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. Viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. Sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies eorum non uisebantur.
Ego Historica Mentio

Quare Manlii? Quia Iunii Silani, innexi Manliae genti. T. Manlius Torquatus filium in adoptionem dedit D. Silano, de quo Ciceronem uide I. De finibus, Valerium lib.V. cap. VIII. De Quinctiis nihil dum repperi.